Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

List of thumbnails

< >
21
21 (3)
22
22 (4)
23
23 (5)
24
24 (6)
25
25 (7)
26
26 (8)
27
27 (9)
28
28 (10)
29
29 (11)
30
30 (12)
< >
page |< < (1) of 393 > >|
191
Lect. I.
I. PRæfatorio jam vinculo ſolutus, & ſcopulum præterve-
11_Præceſſerat an_-
_teloquium oc_-
_caſioni, quæ_
_fui@, adap@a_-
_tum_.
ctus Rhetoricum, ad muneris mei proprium opus ac-
cingor.
Imprimis autem novi quod inîerim conſilii
rationem, paucis expediam.
Cum prius inſtitutum ur-
gens adverterim, occurrere pleraque nimiam attentio-
nem deſiderantia, nec ex improviſo auſcultantibus, in-
dè ſatis opportuna;
incommodum etiam illud à puram Geometriam
attrectantibus haud poſſe declinari;
conſtitui, derelictâ tantiſper
iſtâ, protinus in amæniores (floribus nempe Phyſicis depicto, &

fructibus conſitos Mechanicis) mixtæ quam appellitant Matheſeos
Campos deviare;
Opticæ nimirum, Mechanicæ, Coſmographiæ, re-
liquæ cujuſcunque, prout occaſio feret, &
commodum videbitur. Ne-
que tamen animus erit ullius ex his longè diffuſa latifundia pervagari,
vel extremos fines circumire;
ſed ad ejus quaſi metropolim è veſtigio
rectà procedere;
primas tantum hypotheſes excutere, præcipuáque
(quibus illa tam vaſta theorematum moles incumbit) fundamenta de-
nudare;
tum verò nonnulla, palmaria quidem illa, ſtatim emergentia
corollaria ſubtexere.
Quorum certè σκέψις jucunda praſ@r@im, utilis,
&
fructuoſa videri poteſt; quum è principiis rectè poſitis, probéque
perceptis reliquorum &
firma fides, & facilis comprehenſio ſub-
naſcantur.
II. Ab Optica ſumemus exordium; ſcientia cum primis Nobili;
quam cum peculiaris amænitas, tum ingens commendat utilitas. Nam
Naturæ ſimul detegendis arcanis, ac explicandis Phænomenis minimè
vos latet quantopere conducat;
neque minus ad Aſtronomicas rationes
quàm planè neceſſaria ſit;
ut Perſpectivam, Picturam, & his agnatas
alias eximias Artes taceam;
quæ quantæ quantæ ſunt ab ea pendent,
ac prineipia ſua mutuantur.
Ut & præteream qualia, certè vix

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index