Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000090">
                <pb xlink:href="079/01/061.jpg" pagenum="12"/>
              Vndique materies quoniam stipata quiesset.</s>
              <s id="s.000091">
                <lb/>
              Praeterea quamvis solidae res esse putentur;
                <lb/>
              Hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas:
                <lb/>
              In saxis ac speluncis permanat aquarum
                <lb/>
              Liquidus humor, & uberibus flent omnia guttis:
                <lb/>
              Dissupat in corpus sese cibus omne animantum:
                <lb/>
              Crescunt arbusta, & fetus in tempore fundunt,
                <lb/>
              Quod cibus in tota usque ab radicibus imis
                <lb/>
              Per truncos, ac per ramos diffunditur omnis:
                <lb/>
              Inter saepta meant voces, & clausa domorum
                <lb/>
              Transuolitant: rigidum permanat frigus ad ossa:
                <lb/>
              Quod, nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
                <lb/>
              Transire, haud ulla fieri ratione videres.</s>
              <s id="s.000092">
                <lb/>
              Denique cur alias alijs praestare videmus
                <lb/>
              Pondere res rebus, nihilo maiore figura ? </s>
              <s id="s.000093">
                <lb/>
              Nam si tantundem est in lanae glomere, quantum
                <lb/>
              Corporum in plumbo est,
                <expan abbr="tantundẽ">tantundem</expan>
              pendere par est:
                <lb/>
                <expan abbr="Corporũ">Corporum</expan>
              officium est
                <expan abbr="quoniã">quoniam</expan>
              premere omnia deorsum,
                <lb/>
              Contra autem natura manet sine pondere, inanis.</s>
              <s id="s.000094">
                <lb/>
              Ergo quod magnum est aeque, leviusque videtur,
                <lb/>
              Nimirum plus esse sibi declarat inanis.</s>
              <s id="s.000095">
                <lb/>
              At contra gravius plus, in se corporis esse
                <lb/>
              Dedicat, & multo vacui minus intus habere.</s>
              <s id="s.000096">
                <lb/>
              Est igitur nimirum, id quod ratione sagaci
                <lb/>
              Quaerimus, admistum rebus, quod inane vocamus.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000097">Illud in his rebus ne te deducere vero
                <lb/>
              Possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.</s>
              <s id="s.000098">
                <lb/>
              Cedere squamigeris latices nitentibus aiunt;
                <lb/>
              Et liquidas aperire vias: quia post loca pisces
                <lb/>
              Linquant, quo possint cedentes confluere undae:
                <lb/>
              Sic alias quoque res inter se posse moveri
                <lb/>
              Et mutare locum, quamvis sint omnia plena.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>