Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1
Rurſus accedit, quod intra latitudinem ſpatij, quo ma­
nus mouere poteſt ſecurim, illud maximum erit ſpatium,
quod circumeundo ab ipſa vnà cum ſecuri complectitur.
Cumque mobile quodlibet quanto maius ſpatium percur­
rit, tanto maiorem ſibi vindicet efficaciam ſui motus, vt pro­
batum eſt, dummodo impetus illi impreſſus non deſinat ne­
que langueſcat; hinc fit, vt efficacius per motum circula­
rem, quàm per alium ſecuris mota impingat atque per­
cutiat.
Cæterum Ariſtoteles aliam ſubiungit cauſam ſciſsionis,
quæ fit per ſecurim.
Quia nimirum dum ſecuris lignum ſcin­
dit, conſtituitur veluti cuneus, vt ex propria eius figura, &
ex modo, quo intimè ſeſe inſinuando diuidit, poteſt com­
prehendi.
Eſt enim ſecuris, vt ait Baldus, vel malleus cu­
neatus, vel cuneus malleatus manubrio inſertus; operaturque
ſicut cuneus cum manubrio motus.
Paruus autem exiſtens
cuneus magnam diuidit molem, cum ex duobus ſit vecti­
bus compactus, contrario ad ſeſe inuicem modo conſtitu­
tis, vt ſupra ſuo loco explicuimus quæſt.
17.
Quæ autem dicta ſunt de ſecuri, eadem accommodari
poſſunt ad malleum clauam enſem, bipennem runcam, cæ­
teraque
inſtrumenta, quæ impulſo accepto percutiunt, diui­
dunt, ſcindunt, vel ſimilia munera obeunt.
Maximè autem
omnium ad ſtipites loratos, qui communiter ad enuclean­
dum triticum in area ab agriculis adhibentur.
Hi enim im­
petu accepto per motum circularem incredibili vehemen­
tia ac virtute percutiunt.
Porrò cum alter ex alterius extre­
mitate cui loris alligatur liberè pendeat, ac per ipſum tan­
quam per manubrium ſatis procerum circulariter agitetur,
longè à centro, quod eſt in iunctura lacerti cum humero
percutientis, ſuum quaſi circulum perficit; proindeque citiſ­
ſimè fertur, vnde & validiſsimè ferit, ac percutit.
Iuxta
quam rationem colligitur, quod & experientia comproba­
tur prædicta omnia inſtrumenta maximam, ac præcipuam
virtutem ſortiri in extremo, quod magis diſtat à centro ſui
motus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index