Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Inque dies magis hi victum, vitamque priorem
Commutare novis monstrabant rebus, & igni,
Ingenio qui praestabant, & corde vigebant.

Condere coeperunt urbis, arcemque locare
Praesidium reges ipsi sibi, perfugiumque:
Et pecudes , & agros divisere, atque dedere
Pro facie cuiusque, & viribus, ingenioque;
Nam facies multum valuit, viresque vigebant.

Posterius res inventa est, aurumque repertum:
Quod facile & validis, & pulchris dempsit honorem.

Divitioris enim sectam plerumque sequuntur
Quamlibet & fortes, & pulchro corpore creti.

Quod siquis vera vitam ratione gubernet;
Divitiae grandes homini sunt, vivere parce
Aequo animo: neque enim est umquam penuria parvi.

At claros homines voluere esse, atque potentes,
Ut fundamento stabili fortuna maneret;
Et placidam possent opulenti degere vitam;
Nequiquam; quoniam ad summum succedere honorem
Certantes, iter infestum fecere viai.

Et tamen e summo quasi fulmen deicit ictos
Invidia interdum contemptim in tartara taetra:
Ut satius multo iam sit parere quietum,
Quam regere imperio res velle, & regna tenere.

Proinde sine incassum defessi sanguine sudent
Angustum per iter luctantes ambitionis:
Invidia quoniam, ceu fulmine, summa vaporant
Plerumque, & quae sunt aliis magis edita cumque:
Quandoquidem sapiunt alieno ex ore; petuntque
Res ex auditis potius, quam sensibus ipsis.

Nec magis id nunc est, neque erit mox, quam fuit ante.

Ergo regibus occisis, subversa iacebat

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index