Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1præſtabilis / uti quidem ſi forte cælo erit præ cæteris omni
bus miti / et incredibili æqualitate perſeueranti.
Qualis
apud mercem / quo loci homines tam uiuant quamdiu uelint.
Vtique ſi feret ea quidem regio aliquid nuſquam uiſum ali
bi: et generi hominum optabile atque ſalutare.
Qualis eſt
quæ ſuccinos / cinnamum / balſamum ue ferat.
Vtique ſi di
uina uis aliqua inerit: Qualis ſolo euboſio inſula quam omni
penitus nocuo eſſe immunem ferunt.
Aream quando ea qui
dem pars quota regionis eſt cuncta hæc omnia honeſtabunt
quæ ornamento regionis conferant: ſed ab rerum natura
plureſ paratioreſque præſtantur commoditateſ quibus area
quam quibus regio reddatur celeberrima: habentur enim quæ
paſſim uariam et multiplicem admirationem ſui præbeant
promontoria petræ / uerrucæ / auerni / antra / fontes / et eiuſ
modi: quibus admirationis cauſa ædificaſſe præſtet quam alibi.
Neque deſunt ueteris alicuius memoriæ ueſtigia: in quibus
et tempora et rerum hominumque conditio attulerit quod ocu
los menteſque moueat cum admiratione.
Mitto illa. Et locum
ubi troia fuit: et campos cruore madentes leuticos / traſime
nos / et mille huiuſmodi.
Hominum uero manus et ingenium
quam multa ad eam rem conferant / non facile dixerim.
Mitto
cætera quæ faciliora ſunt.
Platanos per mare uſque in inſu
lam Diomediſ aduectaſ areæ condecorandæ gratia.
Et a ma
ximis uiris poſitas columnas / obeliſcos arbores / quæ poſteri
uenerentur.
Qualiſ apud arcem atheniſ diu ſtetit olea a Neptu
no et Minerua poſita.
Mitto et multo aeuo ſeruatas et a ma
ioribus poſteritati per manus traditas res.
Qualis apud che
bron therobyntus: quam a principio mundi ad Ioſephi hiſto
rici tempora duraſſe ferunt.
Illud pulcherrime faciet ad rem
maiorem immodum honeſtandam: commentum quidem ele
gans at que peraſtutum: quod lege prohibuere / nequis mas
templum Bonæ deæ / ne ue in ædem Dianæ ad porticum pa
triciam ingrederetur.
Et apud tanagram / nequa mulier eu
noſti lucum: ne ue item interiora templi ieruſalem penetraret

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index