Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1bus actio ipſius Tminuetur undique, decreſcetQ.E.I. ratione pluſ­
quam duplicata diſtantiæ.
DE MOTU
CORPORUM
Corol.8. Cum autem pendeat Apſidum progreſſus vel regreſſus
a decremento vis centripetæ facto in majori vel minori quam du­
plicata ratione diſtantiæ TP,in tranſitu corporis ab Apſide ima
ad Apſidem ſummam; ut & a ſimili incremento in reditu ad Ap­
ſidem imam; atque adeo maximus ſit ubi proportio vis in Apſide
ſumma ad vim in Apſide ima maxime recedit a duplicata ratione
diſtantiarum inverſa: manifeſtum eſt quod Apſides in Syzygiis
ſuis, per vim ablatitiam KLſeu NM-LM,progredientur ve­
locius, inque Quadraturis ſuis tardius recedent per vim addititiam
LM.Ob diuturnitatem vero temporis quo velocitas progreſſus vel
tarditas regreſſus continuatur, fit hæc inæqualitas longe maxima.
Corol.9. Si corpus aliquod vi reciproce proportionali quadrato
diſtantiæ ſuæ a centro, revolveretur circa hoc centrum in El­
lipſi, & mox, in deſcenſu ab Apſide ſumma ſeu Auge ad Apſidem
imam, vis illa per acceſſum perpetuum vis novæ augeretur in ra­
tione pluſquam dupli­
110[Figure 110]
cata diſtantiæ diminu­
tæ: manifeſtum eſt
quod corpus, perpe­
tuo acceſſu vis illius
novæ impulſum ſem­
per in centrum, magis
vergeret in hoc cen­
trum, quam ſi urge­
retur vi ſola creſcente
in duplicata ratione diſtantiæ diminutæ, adeoque Orbem deſcri­
beret Orbe Elliptico interiorem, & in Apſide ima propius acce­
deret ad centrum quam prius.
Orbis igitur, acceſſu hujus vis no­
væ, fiet magis excentricus.
Si jam vis, in receſſu corporis ab
Apſide ima ad Apſidem ſummam, decreſceret iiſdem gradibus qui­
bus ante creverat, rediret corpus ad diſtantiam priorem, adeoque
ſi vis decreſcat in majori ratione, corpus jam minus attractum aſ­
cendet ad diſtantiam majorem & ſic Orbis Excentricitas adhuc ma­
gis augebitur.
Igitur ſi ratio incrementi & decrementi vis centri­
petæ ſingulis revolutionibus augeatur, augebitur ſemper Excentri­
citas; & e contra, diminuetur eadem ſi ratio illa decreſcat.
Jam
vero in Syſtemate corporum T, P, S,ubi Apſides Orbis PAB
ſunt in Quadraturis, ratio illa incrementi ac decrementi minima eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index