Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1conferemus breviter & methodicè, inſiſtentes veſtigijs Ioannis
Baptiſtæ Baliani lib. 6. de Motu naturali gravium & liquidorum.

Quibus tamen multa addi poſſunt ex dictis Capite præcedenti.

Sermo autem eſt hîc etiam, uti in præcedentibus, de tu­
bis ac vaſis verticaliter erectis, ſive cylindrica illa ſint, ſive priſ­
matica; & ſive foramina ſint rectangula, ſive circularia.
Præmit­
tamus ergo ſequentes.
Petitiones.
Petitiones
pro fluxu a­
quæ ex fora
minibus tu­
borum.
1. Vbi omnia ſunt æqualia, effectus ſunt æquales.
2. Quantitates eiusdem generis ſunt omnes commen­
ſurabiles, ſaltem phyſicè, ut dicemus Propoſit. 2. in
Annotat.
3. Aqua tranſiens per tubi ſeu vaſis foramen, decurrit
à ſummo vaſis ad foramen, tanquam per canalem
columnarem, cuius baſis foramen.
Annotatio I.
TErtia hæc Petitio eadem eſt cum Propoſit. 1. Capitis tertij præceden­

tis.
Et licet ibi locuti tantùm fuerimus de foraminibus exiſtenti­
bus in baſi tuborum verticaliter erectorum, hîc tamen idem concedi no­
bis petimus etiam de foraminibus in tuborum vaſorumque lateribus exi­
ſtentibus, propter paritatem rationis.
Petimus itaque nobis concedi,
quòd ſi in latere tubi, aut vaſis AB fiat foramen B, decurrat aqua à

vaſis ſumitate ad foramen uſque inſtar columnæ, cu­
ius baſis eſt æqualis foramini, altitudo perpendicula­
res ſuper foraminis diametro erectæ, prout in appo­
ſita figura eſt columna ABCD.
Ratio poteſt eſſe,
quia ex dictis Capite 1 patet aquam non premere
niſi partes ſibi perpendiculariter ſubiectas, dum aqua
eſt deſcendens in aliquo, ſeu ex aliquo effluens, prout
hîc ſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index