Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 70
81 71
82 70
83 71
84 72
85 73
86 74
87 75
88 76
89 77
90 78
91 79
92 80
93 81
94 82
95 89
96 84
97 85
98 96
99 87
100 88
< >
page |< < (178) of 445 > >|
190178IO. BAPT. BENED. cies, & quæ inter corpor a reperitur: Ariſtoteles igitur in eo defecit. Quòd autem inter
ſuperficies non eadem ſit proportio, quæ inter corpora extat, ſi primo ad ſphęricas
mentem verterimus, intelligemus proportionem eam, quæ inter duas ſphæras repe
ritur triplam ſemper exiſtere ei, quæ eſt inter ipſarum diametros ex vltima .12. libr.
Euclid.
Eſt autem proportio, quæ eſt inter ſuperficies ſphęricas ęqualis ei, quæ eſt
ipſorum circulorum maiorum ex .16. lib. quinti, cum ex .31. primi de ſphæra & cy-
lindro Archimedis, omnis ſphærica ſuperficies quadrupla, ſit maiori circulo ipſius
ſphęræ, ſed proportio, quæ eſt inter dictos circulos, eſt dupla ei, quæ eſt inter eorun-
dem
diametros ex .2. lib. 12. Euc.
ergo proportio, quæ eſt inter corpora, ſeſquialtera erit
ei, quæ eſt ſuperficierum, & non æqualis, ut Ariſtoteles putauit.
Idem de corporibus
ſimilibus à ſuperficiebus planis terminatis dico, ratiocinando mediante .36. lib. 11.
et .18. ſexti, vnde cognoſcemus proportionem corporum, proportioni laterum, tri-
plam futuram, & ſuperficierum proportionem, laterum proportioni duplam.
Quare
corporum proportio, ei, quæ ſuperficierum eſt, ſeſquialtera erit, ita ut ſi velocitates
extitiſſent ad inuicem proportionatæ, vt ſuperficies, proportio velocitatis corporis .
B.
ei, quæ eſt corporis .C. fuiſſet ſubſeſquialtera proportioni corporum, & non æqua
lis eidem.
Fdipſum aliter demonſtr atur.
CAP. XVI.
ALio quoque modo probari poteſt non eſſe in vniuerſum verum id, quod Ari-
ſtoteles in prima parte capitis vltimi lib. 7. phyſicorum ait, ſic ſcribens.
Si .A. quidem ſit id quod mouet .B. verò id quod mouetur, et .C. ſit longitudo per
quam, et .D. tempus in quo eſt motum, in tempore nimirum ęquali, potentia æqua-
lis .A. dimidium ipſius .B. per duplum mouebit ipſius .C. per ipſum autem .C. in dimi
dio temporis .D. ſic enim erit rationis ſimilitudo.
Sit ergo corpus .o. ſeptimi capitis pondere æquali corpori .u. eiuſdem capitis, ſed
area corporea minusipſo .u. pro medietate.
Simile tamen figura. Imaginemur nunc
tertium aliud corpus omogeneum ipſi .u. quod ſit .i. magnitudine & figura ſimile ipſi
o. vnde minor erit ipſo .u. pro media parte, & hanc ob cauſam ipſum .u. erit duplo ma
gis graue, quàm ipſum .i. & per conſequens ipſum quoque .o. duplo grauius erit quam
ſit ipſum .i. ex .7. libr. quinti Euclidis.
Ipſum ergo corpus .o. duplo velocius erit,
quàm ipſum .i. ex primo ſuppoſito cap .2. huius lib.
Vnde ex .9. quinti, velocitas ipſius
i. æqualis eſſet ei, quæ eſt ipſius u. cum Ariſtoteles ſcribat .o. quoque futurum duplo
velocius ipſo .u. quod cap .7. huius lib. falſum eſſe demonſtraui.
De alio Aristo. lapſu.
CAP. XVII.
SCribit Ariſtoteles in ultimo cap. lib. 7. phyſicorum in hunc modum.
Si duo quædam ſeorſum per tantum ſpatium tanto tempore duo ſeorſum pon
dera mouent, & compoſita per longitudinem æqualem, ęqualiuem in tempore, com-
poſitum ex ponderibus vtriſque; mouebunt, eſt enim in eis eadem ratio.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index