Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
page |< < (166) of 376 > >|
190166M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA rum marmorearum varietates, et collocationes: deinde coronarum, et ſila-
ceorum , miniaceorumque cuneorum inter ſe varias diſtributiones:
poſt- ea ingreſſi ſunt, ut etiam aediſiciorum ſiguras, columnarumque et faſti-
giorum eminentes projecturas imitarentur:
patentibus autem locis, uti
exedris, propter amplitudinem parietum, ſcenarum frontes tragico more,
aut comico, ſeu ſatyrico deſignarent:
ambulationes vero propter ſpatia
longitudinis, varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprieta-
tibus imagines exprimentes;
pinguntur enim portus, promontoria, littora,
flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, paſtores;
nonnullis locis
item ſignorum megalographiam habentem deorum ſimulacra, ſeu fabula-
rum diſpoſitas explicationes, non minus Trojanas pugnas, ſeu Ulyſſis er-
rationes, per topia ceteraque, quae ſunt eorum ſimilibus rationibus, ab
rerum natura procreata.
Sed haec quae a veteribus ex veris rebus exem-
pla ſumebantur, nunc iniquis moribus improbantur.
Nam pinguntur te-
ctoriis monſtra potius, quam ex rebus finitis imagines certae.
Pro co-
lumnis enim ſtatuuntur calami, pro faſtigiis harpaginetuli ſtriati cum criſ-
pis foliis, et volutis;
Item candelabra aedicularum ſuſtinentia ſiguras,
ſupra faſtigia earum ſurgentes ex radicibus cum volutis coliculi teneri
plures, habentes in ſe ſine ratione ſedentia ſigilla:
non minus etiam ex
coliculis flores dimidiata habentes ex ſe exeuntia ſigilla, alia humanis,
alia beſtiarum capitibus ſimilia.
Haec autem nec ſunt, nec fieri poſſunt,
nec ſuerunt.
Ergo ita novi mores coegerunt, uti inertia mali judices
conniveant artium virtutes.
Quemadmodum enim poteſt calamus vere
ſuſtinere tectum, aut candelabrum aediculas et ornamenta faſtigii, ſeu coliculus tam tenuis et mollis, ſuſtinere ſedens ſigillum, aut de radicibus,
123

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index