Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1tur vectis inuerſus. Eſt enim
anſa quælibet ſupernè exi­
ſtens hypomochlium.
Et
pondus id quod eſt in lan­
ce.
Quantò autem longi­
tudo vectis maior fuerit ab
hypomochlio: tantò ibi fa­
cilius mouet.
Hîc autem
ſacoma facit & ponderat
ad æquipondium pondus
ſtateræ.
COMMENTARIVS.
Omnino quidem.] Repetitio eſt aſſumptionum præceden­
tium ſyllogiſmorum ſcilicet,
Statera eſt omnino libra.
&
Statera multæ ſunt libræ.
Semper autem.] Poſtquam oſtenſum eſt ſtateram magna pon­
derare pondera: nunc quæritur quare tantò maiora ponderet: quantò
anſam lanci habet propinquiorem.
Ratio eſt quia vectis eſt, & ſic
concluditur.
Quò vectis habet hypomochlium propius ponderi mouendo, eò
maius mouet.
Reliquum enim ab hypomochlio longius eſt.
Statera eſt vectis inuerſus. Nam anſa eſt hypomochlium ſu­
perne exiſtens, & id quod lanci imponitur eſt pondus
mouendum, vis mouens eſt æquipondium.
Ergo quò anſa erit propior ponderi, eò ſtatera maiora pondera­
bit pondera.
Hîc autem ſacoma.] Hic locus è Græco in Latinum verbo
ad verbum verſus difficilem, ne dicam nullum ſenſum habet.
Vide­
tur tamen Ariſtoteles & appoſitè voluiſſe ſignificare æquipondium
eſſe in ſtatera, vim mouentem, & vnum actu cum ſit, quia tamen
per varias notas diſcurrere poteſt in ſtatera, præſtare ad diuerſa pon­
dera pendenda, quod in altera libræ lance diuerſa ſacomata.
Eſt enim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index