Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1accenſa in eo materia tantulùm aſſurgere, & mox deorſum ire, quod citra
vacuum facilè explicatur; nihil enim vetat aëre dilatato intra recipiens,
fumum graviorem eſſe; cùm etiam rarefacto gravior ſit; ſic vbi Sol æſtivus
de Meridie in os camini ſuis radiis paulò altiùs penetrat, vix fumus aſſur­
git; quia tunc aër Meridiano æſtu rareſcit, & levior redditur, ac proinde
minimè deſcendere poteſt, vt ſurſum extrudat fumum; immò licèt intra
recipiens aër non dilatetur, fumus tamen poſt aliquod tempus in infe­
riorem vaſis tractum deſcendit, vt idem Autor obſervat; quia remitten­
te caloris vi denſatur, immò & ab aëre comprimitur, vnde gravior evadit;
deſcendat, igitur neceſſe eſt; nihil ergo ex prædicto fumi deſcenſu deducitur
per quod vacuum in dicto ſegmento CD adſtruatur.
Porrò quòd ignis in
vacuo accendi non poſſit, patet; vtpote, qui tantummodò accenditur, ex
collectione partium ignis, vt dixi, quæ ex eo colliguntur, quod partes hu­
moris interceptæ avolent, vel per excuſſionem, vt in affrictu ſilicis, vel per
ratetactionem, per quam ſcilicet redduntur leviores; ſed ſi nullum eſt
medium, avolare non poſſunt, quamvis alioquin leviſſimæ evadant, quia
ſcilicet rariſſimæ.
Chryſocom. Sunt, qui dicunt, non totum quidem ſegmentum CD va­
cuum remanere, ſed tantùm illius partem aliquam.
Antim. Hoc ipſum inſinuare videtur ſupra laudatus Autor; ſed proſe­
ctò, ſi quid video, hoc ſtare non poteſt; quia ſi aliqua pars dicti ſegmen­
ti vacua ſit, quidquid ineſt ſubtilis materiæ innatare illi non poteſt; igitur
ſupremus ſegmenti tractus vacuus eſt; infimum verò ſubtilis illa materia,
vel aër dilatatus occupat; in ſupremo igitur tractu ſegmenti nullum obje­
ctum videri, nullus ſonus auditi, nullus ignis accendi poſſet: nec eſt quod
dicant aliqui, diſtincta eſſe ad inſtar pororum vacuola; quia cùm ferè to­
tus aër ex recipiente educatur, longè majora eſſent prædicta vacuola reli­
quo ſpatio, ab aëre, vel ſubtili materia occupato; ac proinde lumen conti­
nuum, vel objectum continuo lumine illuſtratum minimè videretur, ſed
diſtinctum majoribus maculis nigerrimo colore tinctis; nihil enim atrius
vacuo excogitari poteſt.
Auguſtin. Sed quæſo te, ad alias rationes orationem converte; hæc
enim, meo ſaltem judicio, exhauſta eſt; quod tamen antequam facias, le­
vem ſcrupulum mihi excutias, velim, circa ea quæ de ſono dixiſti; legi enim
in dicto Autore, immiſſo Horologio rotato in recipiens, ſtrepitum rotæ
denticulatæ auditum fuiſſe, antequam ex eo aër per anthliam educeretur;
quo tamen educto, vix, ac ne vix quidem ille ſtrepitus admotas pervenit ad
aures.
Antim. Subnectere debueras, quæ apud eundem Autorem legiſti, pul­
ſatæ campanulæ ſonum in dictum recipiens immiſſæ, etiam educto aëre
auditum fuiſſe.
Fateor quidem, minimum ſonum vix audiri; nec enim
dubium eſt, quin vt nimia compreſſio aëris, ita nimia tenſio propagationi
ſoni tantulum obſtet; quippe qui per motum particularem ejuſdem medij
propagetur, quas certè vt preſſum medium repellit, ita tenſum retinet, &
quaſi ad ſe adducit: ſed jam ad alias rationes venio.
Sextò, Igitur ferro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index