Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 imbribus et calido solis concreta vapore;
quo minus est mirum si tum sunt plura coorta
et maiora, nova tellure atque aethere adulta.

principio genus alituum variaeque volucres
ova relinquebant exclusae tempore verno,
folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
lincunt sponte sua victum vitamque petentes.

tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.

multus enim calor atque umor superabat in arvis.

hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
crescebant uteri terram radicibus apti;
quos ubi tempore maturo patefecerat aestus
infantum fugiens umorem aurasque petessens,
convertebat ibi natura foramina terrae
et sucum venis cogebat fundere apertis
consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
impetus in mammas convertitur ille alimenti.

terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
praebebat multa et molli lanugine abundans.

at novitas mundi nec frigora dura ciebat
nec nimios aestus nec magnis viribus auras.

omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
humanum atque animal prope certo tempore fudit
omne quod in magnis bacchatur montibu' passim,
aeriasque simul volucres variantibu' formis.

sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.

mutat enim mundi naturam totius aetas
ex alioque alius status excipere omnia debet,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index