Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (178) of 672 > >|
190178Diſſertatio Septima.
Grad. Quid verò obeſſę poſſit illa omnem ſenſum fugiens alie-
narum particularum permiſtio?
Vt ſimplicium naturarum genera
innoteſcant, ſatis eſt, ſi, quæ naturæ ob particularum exilitatem
&
paucitatem deliteſcunt intrà aliam quampiam naturam, ali-
quando auctæ, &
multiplicatæ, conſpicuæ fiant. Quod enim
pauxillum argenti in cupri maſſâ inuoluatur, non continuò ar-
genti notitia ſublata eſt, ſiquidem &
argentum exhibetur, cui
exigua aliqua cupri particula permiſcetur.
Sic quoquè in corpori-
bus miſtis &
Phlegma reperiri & Spiritum comperimus, licèt nec
ſincerum ſit phlegma omni Spiritu vacuum, nec planiſſimê defæ-
catus ſit Spiritus ab omni veltenuiſſimâ phlegmatis guttulâ, aut
Sale volatili, liber.
Impendere fortaſſe poſſet inter nos contentio
de ſimplicium naturarum numero, ſi ſuas in partes vniuerſum ge-
nus tribuatur:
in heſternâ ſcilicet diſſertatione viſus es, Mauro-
cene, ſex ſtatuere principia, tria Actiua Spiritum, Sulphur, &

Salem, tria Paſſiua Terram, Aquam, &
Spiritum Frigidum:
quibus procul dubio Elementi notio congrueret, cum ex illis
Mixtum coaleſcat:
quatuor autem tantummodo Elementa omnes
agnoſcunt.
Maur. Si Corporis Miſti & Elementorum notiones à rebus ipſis
mentis opificio abſtrahamus, &
metaphyſicè, vt aiunt, conſi-
deremus, vtique Elementi genus primum quadruplex differentia
partitur:
Aliæ nimirum particulæ reliquas naturas agitant, ſeque
cumillis confundunt, &
permiſcent; Aliæ permiſtas apprehen-
dunt, &
coërcent, ne diffluant: Aliæ faciles ſe præbent ad coëun-
dum cum reliquis;
Aliæ ſe cum illis commiſceri, aut ab illis con-
tineri, ægrè patiuntur.
Hinc non niſi quatuor complexiones ori-
ri poſſunt;
quæ enim naturæ ſuâ mobilitate alias permiſcent, hæ
quidem facilè, illæ autem difficulter miſcentur;
Ecce duas ſpecies:
quæ verò naturæ vim habent reliquas continendi, ipſæ parìter duas
in ſpecies diſtribuuntur, quarum altera complectitur eas, quæ ſa-
cilè, altera eas, quæ difficulter cum reliquis miſcentur, &
cohe-
rent.
Verùm niſi res ad Phyſicam trutinam reuocetur, nil dare poſ-
ſumus præter vocabula:
Quapropter ad Artem confugiendum eſt,
quæ mixtas naturas diſſoluens, ad ſimpliciorum naturarum noti-
tiam nos deducit.
Simpliciorum, inquam, hoc eſt, minus permi-
ſtionis habentium, non verò ſimpliciſſimarum nihil prorſus com-
poſitionis admittentium;
cum enim illæ Artis labori ſines

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index