Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 403 > >|
1Eſt autem taxus ſeu melis vulpe maior, co­
lore cineris, longíſque pilis, rictu fero, &
præacutis dentibus moxdax.
Itaque vt ad­
mures redeam, vidimus ex his candidiſſimos:
ſenio enim caneſcunt: frigore etiam, tum
cibis candidis, candidi euadunt.
Olaus ſac­
charo expertum ſe ait: apes nigras eſſe pu­
tat, quod vno nutriantur cibo: verſiculores
veſpas, quod variis.
Vtcunque ſit, imbecillia
alimento multum mutantur, colore, corpore
ac moribus.
Murium hi­
ſtoria.
Sciuri.
Mare aliqui­
bus in locis
cur ſterile.
Eſt & illud conſiderandum, quod in mari
non ſecùs, quàm in terra contingit, regiones
eſſe quaſdam in eo ſteriles, alias piſcoſiſſi­
mas: nam in quibuſdam pabulum abundat,
in aliis autem non adeſt: tum verò diuerſa
terrarum genera odore, ac ſapore vario aquas
inficiunt, quos piſces aut ſequuntur aut fu­
giunt.
Littora tamen piſcibus plerunque
abundant ob pabulum, & gurgites, ob ſecu­
ritatem.
Adeò verò magnum eſt aquarum
diſcrimen in mari, vt iuxta Indiam in Æ­
thiopiæ directo paſſuum millibus fermè tre­
centis, albeſcat vt lac, alibi cœruleum ſit, ali­
bi nigrum, alibi viride.
Album, eſt cum are­
na alba ſubeſt mari minimè profundo: vi­
ride, cùm mediocris fuerit profunditatis: cœ­
ruleum cum magnæ, mouetúrque ſed ſi quieſ­
cat, color fit argenteus.
Vidimus in Verbano
lacu, cùm Lutetiam Pariſiorum proficiſ­
ceremur, inter fluctuantes vndas totius la­
cus, partem non procul à nobis immotam,
argenteíque coloris, cum reliquum totum
eſſet cœruleum.
Cauſa eſt, quòd ventus à
montis cacumine impeditur, nec aliter quàm
vmbra altitudine finitur.
Parte verò illa,
quæ vrgebat ad montem (neque enim tran­
quillitas ad montis radicem perueniebat)
initium ſumpſit, vbi impetus iuxta rupem
ceſſabat: nam impetu colliſa ad latera per­
miſcebat eam, quæ in medio erat.
Nigra au­
tem fit, quoties arena nigra ſubeſt aquis
haud profundis, aut cùm profunda fuerit
turbulenta.
Mare vt lac
album.
Cur nunquam
iuxta Cale­
chutum pe­
ſtis,
Itaque illud idem contingit in piſcibus ex
aqua, quod hominibus ex aëre: referunt enim
in Calechuto Indiæ cum ciuitate, tum regio­
ne, nunquam peſtem ſæuire, ob aëris tempe­
riem credo, ciborúmque ſalubritatem, ac
forſan victus moderationem: ita in partibus
quibuſdam maris piſces abundant, quòd vi­
ctus ibi, & aqua ſint ſaluberrima.
Nam de
ratione viuendi non eſt, vt diſputemus in
piſcibus, cùm in ea peccare homini tantum­
modò proprium ſit.
Auium om­
nis generis
abundantia,
ſalubritatis
aëris maxi­
mum argu­
mentum.
Manucodia­
ta.
Eadem ratione, & aër auibus abundat,
alius (vt ita dicam) ſterileſcit.
Indicio eſt,
auium omnis generis abundantia duplici
modo ſalubritatis aëris, & quòd ipſæ ſen­
tiant maximè aëris qualitates, & quòd pau­
lulum etiam ſuppetat.
Verùm hoc ſignum
ad regiones referri debet, non ad illarum
partes: eſſe enim poteſt, vt in valle etiam
abundent aues, & tamen ibi grauis erit aër,
camporum, & collium comparatione.
Ve­
rum colles, & campi optimam obtinebunt
aëris ſalubritatem.
Vnde & Moluchis inſu­
lis ſub æquinoctio auis mortua in terra, aut
mari colligitur, quæ viuens nunquam videri
ſolet, quoniam pedibus careat, tametſi neget
Ariſtoteles auem vllam pedibus carere.
Hæc
igitur, quam ter videre iam contigit, ſola (vt
ita dicam)ob id pedibus caret, quòd in ſubli­
mi aëre, atque procul ab omni viſu humano
habitet.
Corpus eius, roſtrúmque magnitu­
dine, & forma ſimile hirundini, pennæ ala­
rum, & caudæ accipitrem magnitudine, dum
alas extendit, ſuperant, æquant verò fermè
aquilam.
Pennarum craſſitudinem excogita­
re potes, tanta enim eſt, qualem pro auiculæ
paruitate conuenire ratio docet.
Sunt igitur
tenuiſſimæ, & perſimiles, præter tenuitatem
pennis pauonum fœminarum ex toto: neque
maſculorum pauonum pennis aſſimilantur,
quòd non ſint oculatæ, vt quæ in maſculi
pauonis cauda cernuntur.
Maſculi dorſum
auiculæ huius ſinuatur intus, in eámque ca­
uitatem oua fœmina facere, ratio ipſa do­
cet, cùm & ipſa fœmina cauum habeat ven­
trem, vt ſic vtraque cauitate poſſit oua in­
cubare.
Maſculo hæret in cauda filum lon­
gius tribus palmis coloris nigri, medium in­
ter quadratum, rotundúmve, neque craſſum,
neque admodum tenue, verum ei non ab­
ſimile, quo crepidas cerdones conſuere ſo­
lent.
Hoc exiſtimamus dum fœmina oua in­
cubat alligari firmius illam maſculo: neque
mirum eſt in aëre perpetuò habitare, nam
cauda, & alis in orbem extenſis, haud du­
bium eſt ſpontè ſuſtineri.
Viciſſitudo etiamſi
quid eſt laſſitudinis, illam excutere poteſt.
Cibum nullum eſſe puto præter cœli rorem,
qui ſimul ſit cibus, & potus, & ita natura pro­
uidiſſe diligenter tanto miraculo videtur, vt
in aëre habitare poſſit.
Veſci autem aëre pu­
ro haud veriſimile eſt, quòd nimis tenuis ſit.
Veſci animalculis, neque id, quòd ibi non
fiat congregatio ad generationem illorum
haud dubiè neceſſaria: neque in auium ven­
tribus illa cernuntur, qualia in hirundi­
num: ſed tamen hoc non cogit, cum Ma­
nucodiatas ſolo ſenio confici credendum
ſit: at nec vapore, cum infrà copioſior ſit,
vnde deſdendentes viderentur: vapor etiam
nonnunquam pernicioſus eſt, rore igitur
per noctem veſci veriſimile eſt.
Vt verò Ma­
nucodiata, ita auis eſt, vt nullo modo inha­
bitet terram, ita contraria ratione ſtruthio
camelus ſic à terra non diſcedit vnquam, vt
auem dicere non poſſis, niſi ad formam reſ­
picias.
Nomen, vt reor, ſumpſit, quòd colli,
& crurium longitudine camelum imitetur:
eſt enim homine ipſo paulò procerioris ſta­
turæ.
Struthio autem paſſerculus dicitur
Græcè, quaſi per ironiam nomine compoſi­
to, velut ſi quis pigmæum Gigantem diceret
ſimul, vel homunculum giganteum.
Ex
auium genere eſt Struthiocamelus, ſed ca­
meli magnitudine collum, roſtrum, oculi,
caput anſeri, ſed pro magnitudine propria
reſpondent, alæ & cauda pennis verſicolo­
ribus, cinereis, candidis, nigris: nam tres hi
colores, quòd parum niteant, ſunt in eis
natiui rubei rarus ac vix conſpicuus, & ta­
men nulli auium vel ſic: nec vlli auium in
pennis tanta iucunditas aut pulchritudo,
ob id galeas milites non aliis ornant.
Quan­
quam ſint, qui ob raritatem nunc Manuco­
diatæ, tum alas, tum caudam in criſtas fi­
gant, addita etiam ſuperſtitione, qui ſecum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index