Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1candente applicato ſegmento CD extrinſecùs, Mercurius deſcendit in­
fra C, idem præſtat aër ambiens calidior; hic tamen ſenſim, illud verò
temporis ferè momento; idem dico de flamma, de lacca caloris vi molli­
ta; rareſcit igitur illa materia ſegmento CD contenta; nec enim calor
in vacuum agit; premitque ſuperficiem Mercurij C, illamque deprimit,
vt ſeſe dilatet, quod certè cuilibet corpori rarefacto competit.
Chryſocom. Diceret fortè aliquis, vitrum ipſum calore tantulum dilatari,
non verò materiam ſegmento CD contentam, cùm nulla inſit.
Antim. Hoc jam mihi venerat in mentem, ſed, vt tute ſcis, vana eſt ra­
tionis vmbra, ſeu larva, & mera hallucinatio; quia ſive fiſtula ID ſit laxior,
ſive anguſtior, eadem ſemper eſt extantis Mercurij altitudo IC.
Auguſtin. An fortè dici poſſet, calorem derivari ex vitro in Mercu­
rium?
Antim. Hoc reverà dici non poteſt: nam eſto id fiat, ac proinde tan­
tulum incaleſcat & rareſcat Mercurius; inde ſequitur altiùs aſſurgere;
quia paulò levior eſt: deinde ſi ſegmento CI, in quo extans Mercurius
continetur, ferrum candens admoveatur, non ſubfidit ſuperficies Mercurij
C; ſed aliquot bullæ ex Mercurio ſurſum evolant ſiſtunt que in ſuperficie
C, idque ſenſim, de quibus infra.
Manet igitur illa ſexta ratio, adverſus
vacuum.
Septimò, Si intra CD ſit acus pendula magnetica, & magnes ex­
trinſecus admoveatur, illam movet adducitque ad ſe, vel à ſe repellit; igi­
tur aut virtus magnetica eſt pura qualitas diffuſa, atque adeò per medium,
ac proinde medium illud ſupponitur in ſegmento DC; igitur non eſt va­
cuum; aut prædicta virtus in corpuſculorum effluvio poſita eſt; ac proinde
hæc per poros vitri ſubeunt; igitur alia pariter æquè tenuis materia per
eoſdem poros ſubire poterit; non eſt igitur ſegmentum DC vacuum.
Octa­
vò, Totum vas ABG, cum fiſtula ID, in hoc eodem ſitu, & ſegmento
Mercurij extantis IC, immiſſum eſt à laudato ſupra Autore in dictum re­
cipiens, eductoque aëre deſcendit Mercurius verſus I; ſubſiſtit tamen ſu­
pra I, licèt aër per multum temporis, Anthliæ opera, educeretur; ſi autem
CD eſſet vacuum & potiori iure ipſum recipiens, nulla eſſet ratio, propter
quam ſupra I extaret intra fiſtulam Mercurius; quod enim prædictus Au­
tor dicit, aëra compreſſum adhuc manere intra recipiens, ac proinde, ſu­
perficiem Mercurij EF ab eo tantulum premi, atque adeò Mercurium in
fiſtula ſupra I attolli; hoc, inquam nemo ſibi perſuadeat, cùm prædictus
aër poſt Anthliam tamdiu exercitam valde dilatatus reſter, vt multis expe­
rimentis probate poſſum.
Auguſtin. Cur igitur educto ex recipiente aëre Mercurius in fiſtula
deſcendit, nunquam tamen vſque ad I?
Antim. Aliam rationem, eamque germanam, ni fallor, affero; nempe
ſegmentum CD aliqua materia valde tenſa occupat, quæ cum pro rata re­
ſiſtat cum aëre intra recipiens contento, & cum Mercurius, ſemoto agen­
te extrinſeco, in eadem altitudine EIF eſſe debeat, poſito quod materia
illa intra fiſtulam tenſa reſiſtat, & ſuperficiem Mercurij retineat, aër verò
intra recipiens tënſus ſuperficiem EF ad ſe adducat, corpus enim tenſum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index