Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
omnia commutat natura et vertere cogit.

namque aliut putrescit et aevo debile languet,
porro aliut clarescit et e contemptibus exit.
sic igitur mundi naturam totius aetas
mutat et ex alio terram status excipit alter :
quod potuit nequit, ut possit quod non tulit ante.

Multaque tum tellus etiam portenta creare
conatast mira facie membrisque coorta,
androgynum, interutrasque nec utrum, utrimque remotum,
orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
nec vitare malum nec sumere quod foret usus.

cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
nequiquam, quoniam natura absterruit auctum
nec potuere cupitum aetatis tangere florem
nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.

multa videmus enim rebus concurrere debere,
ut propagando possint procudere saecla;
pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
semina qua possint membris manare remissis;
feminaque ut maribus coniungi possit, habere
mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
nec potuisse propagando procudere prolem.

nam quaecumque vides vesci vitalibus auris,
aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index