Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
131
131 (125)
132
132 (126)
133
133 (127)
134
134 (128)
135
135 (129)
136
136 (130)
137
137 (131)
138
138 (132)
139
139 (133)
140
140 (134)
< >
page |< < (185) of 760 > >|
191185LIBER VIII. uebitur, aliud mouebit immobile. Præterea non eſt neceſſa-
rium id, quod mouet cõtra moueri, ſed neceſſe eſt aut immo
bile quippiam moueat, aut quod à ſeipſo motu cietur, ſi
motum eſſe ſemper neceſſe.
Præterea mouetur etiam co
motu profectò quo mouet:
quare calefitid, quod calefacit.
At uerò neque aut una pars eius, quod primò ſeipſum mo-
uet, aut plures ſeipſas mouebunt:
totum enim ipſum ſi à ſe-
ipſo mouetur, aut ab alia ſui parte, aut à toto totum moue-
bitur.
Si igitur quia pars aliqua mouetur à ſeipſo, totum
ipſum ſeipſum mouet, illa pars erit id planè, quo primum
ſeipſum mouet:
ſeparata nanq; ſeipſam illa mouebit: to tum
autẽ non ſeipſum mouebit.
Sin uerò totum à toto mouetur,
per accidens ipſæ partes ſeipſas ſanè mouebunt.
Quare
ſi ſeipſas non neceſſariò mouent, ſumantur non à ſeipſis
moueri:
ṗſius ergo totius non quædam pars mouebit, im-
mobilis quædam mouebitur:
hoc enim pacto duntaxat, ali-
quid ſeipſum mouere poteſt.
Præterea ſi totum ſeipſum
mouet, aliud ipſius mouebit, aliud ſanè mouebitur.
Ipſum
igitur A B à ſeipſo, &
ab ipſo mouebitur A. Cùm autem
eorum quidem quæ mouent, quoddam ab alio moueatur,
quoddam immobile ſit:
eorũ uerò quæ mouentur, aliud mo-
ueat, aliud non moueat quicquã:
id quod ſeipſum mouet, ex
eo ſanè quod mouet, &
nõ mouetur, & ex eo quod moue-
tur, &
non neceſſariò mouet, ſed interdum mouet, inter-
dum non mouet, constare neceſſe eſt.
Nam ſit A quidem
mouens immobile, B uerò id quod ab A mouetur, &
mouet
etiam C.
hoc autem mouetur quidem, ſed non moueat quic-
quam:
nam & ſi fit ut per plura quoque perueniatur ad
ipſum C, per unum tamen ſolum nunc accedatur.
Totũ igi-
tur A B C, ſeipſum mouet:
ſed ſi auferam C, ipſum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index