Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 316 > >|
1mouebitur: quapropter actu, & facultate erit, quæ omnia
præterquam, quod fieri non poſſunt, etiam ſunt abſurda.
Quæ iis, quæ mouentur aſcripſimus, iis etiam, quæ mouent li­
bro quinto Phyſicorum ab Aristotele aſcribuntur particula
(nimirum) ſecunda; alia per ſe, alia per accidens mouent,
quæ per accidens mouent, vel inſunt aliis, quæ per ſe mouent,
vt muſicus, qui inest medico, quia eidem accidit, per accidens
ſonat, vel cauſa partis, vt quando homo manu rotam mouet,
aut manu percutit; aut aliquod aliud agit, vel quod mouet,
non per accidens, sed per ſe mouet: idque duobus modis con­
tingit, vel per ſe tantum, vel per ſe & primo: quod eſt de om­
ni per ſe, & ſecundum quod ipſum, vt auctor eſt Ariſtoteles
libro primo Poſteriorum analiticorum.
Præter hunc modum
mouendi primo eſt & alter modus eorum, quæ primo mouent;
quia non ſecundum partem, sed ſecundum totum mouent, id
que ei opponitur, quod vel ſecundum partem tantum, vt Ale
xander Aphrodiſienſis voluit, vel ſecundum partem, & ſecun­
dum accidens mouet, opponitur, vt Simplicius credidit: hæc
quoniam ex his, quæ ſupra copiosè diſputauimus, facilè intel­
liguntur, iis omissis ad alia properamus.
Non nihil etiam in­
tereſt inter id, quod a ſe, ſeu ex ſe, & inter id, quod per ſe mo­
uet, & mouetur: nam quædam ſunt, quæ per ſe mouent, &
mouentur non tamen ex ſe, sed ex.
aliis, vt elementa, quæ ſuo­
pte motu aguntur, quia ſecundum naturam, ab aliis tamen,
quia à generantibus ſecundum facultatem eſſentialem nun­
cupatam cientur: ſecundum facultatem autem accidentalem
vacatam, per se ab eorum natura mouentur; at non ex ſe, sed
ab aliis: quia ab illis, quæ impedimenta tollunt.
Quæ à ſe, seu
per ſe, seu ex ſe mouentur, ſunt animalia, dum deorſum de­
ſcendunt: hæc à ſe, seu ex ſe moueri dicuntur, quia non ab

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index