Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
[Figure 171]
[Figure 172]
[Figure 173]
[Figure 174]
[Figure 175]
[Figure 176]
[Figure 177]
[Figure 178]
[Figure 179]
[Figure 180]
< >
page |< < (9) of 347 > >|
1919
THEOR. IV. PROP. VIII.
MINIMA linearum ad vniuerſam Ellipſis peripheriam du-
cibilium, à puncto maioris axis, quod diſtet à vertice per in-
teruallum non maius dimidio recti lateris, eſt idem axis ſegmen-
tum, inter datum punctum, &
verticem interceptum.
Aliarum autem eductarum in minori portione Ellipſis, cuius
baſis, ſit applicata per datum punctum;
quæ cum MINIMA
minorem angulum conſtituit, minor eſt.
ESto Ellipſis A B C D, cuius axis maior A C, minor B D, centrum E,
&
latus rectum maioris axis C A ſit C F, & regula A F: ſegmentum
verò C G, ſit non mains dimidio C F.
Dico primùm G C eſſe _MINIMAM_
ducibilium ex G ad vniuerſam Ellipſis peripheriam A B C D.
Quod enim G C, licet ponatur
151[Figure 151] æqualis dimidio recti C E, ſit mi-
nor reliquo axis ſegmento G A, pa-
tet:
quoniam C A ad B D, eſt vt B D
ad C F, &
ſumptis ſubduplis, C E
ad E B, vt E B ad C G, eſtque C E
maior E B, quare E B quoque maior
eſt C G, &
eò magis A E, immò A
G maior G C.
Iam applicetur per G recta H G S,
regulæ occurrens in I.
Erit A E ad
ad A C, vt E L ad C F, ſed eſt A E
dimidia A C, quare E L recti C F
dimidia erit;
eſtque G I maior E L,
ergo G I maior eſt dimidio recti C F,
&
poſita eſt G C non maior dimidio
recti;
ergo G C erit omnino minor
G I, ſiue quadratum G C minus re-
ctangulo C G I, ſiue quadrato G H, hoc eſt linea G C minor ipſa G 11Coroll.
primę pri
mi huius.
ſed G H eſt _MINIMA_ ducibilium ex G ad peripheriam H A S, ergo GC eò ampliùs _MINIMA_ erit ad eandem maioris portionis peripheriam H A S.
226. h.
Ampliùs, ad peripheriam minoris portionis H C S ducatur quęcunque
G M, &
per M applicetur M N O. Cum in triangulo rectangulo A C F
oſtenſa ſit C G minor quàm dimidium C A, ſed poſita ſit non maior di-
midio C F, &
ex puncto N in C G ſumpto, ducta ſit N O parallela ad
C F, erit N O maior aggregato C G cum G N, per primam partem 7.
hu-
ius;
ergo ſumpta communi altitudine N C, erit rectangulum O N C, ſiue
33Coroll.
primę pri
mi huius.
quadratum M N maius rectangulo ſub C G cum G N in N C:
addito communi quadrato G N, erit quadratum M N cum quadrato N G, ſiue
vnicum quadratum G M, maius rectangulo ſub C G cum G N in N C,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index