Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 406 > >|
1cum et nequis niſi ſacerdos et ſacrificii tantum gratia ex fon
te
apud panthos ablueretur.
Nequis doliolis loco apud clo
acam romæ maximam ubi oſſa Pompilii regis ſint diſpensat.
Tum et aliquot ſacellis inſcripſere ne quod ſcortum adhi
beatur.
Sacellum Dianæ in creta niſi pedibus nudis fas erat
ingredi.
Et ancillam in aedem Matutæ admittere non lice
bat: Apud rhodios templum Oridionis preco: Apud thene
dum tybicen templum Temnii non ingrediebatur.
Ex lo/
uis Alfiſtii templo egredi fas non erat / ni prius ſacrificaſſet.
Athenis in aedem Palladis: et thebis in aedem Veneriſ hederam in
ferre non licebat.
In templo faunæ uinum ne licebat quidem nominare
Atque inſtituere ne porta ianualis romæ unquam claudere
tur niſi quom eſſet bellum: ne ue templum Iani aperiretur
cur quom eſſet pax.
Aedemque Hortæ perpetuo aper
tam eſſe uoluere.
Haec nos ſi quid erit ut imitari inſtitua
mus / fortaſſe condicet ſi indictum ſit / ne templa martyrum
mulier: et uirginum dearum uiri non ingrediantur.
Illud
præterea per qua digniſſimum eſt modo fiat hominum ingenio
quod factum quom legimus minus crederemus: ni per hæc
tempora locis nonnullis ſimilia uideremus.
Sunt qui dicant
hominum effectum arte: ut biſantio ſerpentes neminem læ
dant: graculique illuc intra moenia non peruolent.
Et in
agro neapolitano cicadæ non audiantur.
Auem creta noctuam
non ferat.
Aedem Achillis in inſula boriſtene auis nulla in
feſtarit.
Romæ foro boario ædem Herculis nec muſca intra
rit nec canis.
Quid illud quod per hæc tempora uenetiis pu
blica
cenſorum tecta nullum genus muſcarum ſubit.
Et apud
tolletum macello publico non plus unam toto anno uide
bis muſcam / et eam quidem inſigni albedine notabilem.
Ta
lia complurima quæ leguntur longum eſſet proſequi.
et ea
quidem arte ne an potius natura ſuapte fiant / non ſatis ha
beo
quid referam.
Quid tum? Et qua natura id fiat arte
quod aiunt.
Ex tumulo regis bibrie ponti laurum extares
a quo ſi quid decerptum inferatur in nauim / iurgia illic ne

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index