Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 241 > >|
1 Pristina maiestas soliorum, & sceptra superba;
Et capitis summi praeclarum insigne cruentum
Sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
Nam cupide conculcatur nimis ante metutum.

Res itaque ad summam faecem, turbasque redibat,
Imperium sibi cum, ac summatum quisque petebat.

Inde magistratum partim docuere creare:
Iuraque constituere, ut vellent legibus uti.

Nam genus humanum, defessum vi colere aevum,
Ex inimicitiis languebat.
quo magis ipsum
Sponte sua cecidit sub leges, artaque iura.

Acrius ex ira quod enim se quisque parabat
Ulcisci, quam nunc concessum est legibus aequis;
Hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevum:
Unde metus maculat poenarum praemia vitae.

Circumretit enim vis, atque iniuria quemque:
Atque unde exorta est, ad eum plerumque revertit:
Nec facile est placidam, ac pacatam degere vitam,
Qui violat factis communia foedera pacis:
Etsi fallit enim divum genus, humanumque;
Perpetuo tamen id fore clam diffidere debet.

Quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes,
Aut morbo delirantes prograxe ferantur;
Et celata mala in medium, & peccata dedisse.

Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
Pervolgarit, & ararum compleverit urbis;
Suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
Quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque;
Unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
Qui delubra deum nova toto suscitat orbi
Terrarum, & festis cogit celebrare diebus;
Non ita difficile est rationem reddere verbis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index