Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
201
202
203
< >
page |< < of 203 > >|
1
Aqua in­
ſtar colum­
na effluit
ex forami­
ne baſis in
vaſe.
72[Figure 72]
Propoſitio I. Theorema I.
Per foramina æqualia, æquè à ſummo tubi diſtantia,
ſive in baſi, ſive in latere, æquali tempore æquales fluunt
aquarum quantitates.
73[Figure 73]
IN vaſe, ſeu tubo AB, ſint foramina C & D
æqualia, & horizontalia (& eadem eſt ra­
tio, ſi lateralia eſſent, æquè à ſummitate di­
ſtantia) per quæ aqua æquali, vel potiùs eo­
dem tempore decurrat.
Dico, aquas de­

curſas (liceat ita loqui) eſſe æquales inter
ſe.
Vbi enim omnia ſunt æqualia, effectus
ſunt æquales, per Petitionem primam hujus
Capitis: at hîc omnia ſunt æqualia, ſcilicet foramina, columnæ
aqueæ, vis premendi, & ſimilia; ergo effectus, qui ſunt aquæ
decurſæ, æquales ſunt.
Per foramina ergo æqualia, &c. Quod
erat oſten dendum.
Aquæ flu­
xus exæqua­
libus fora­
minibus va­
ſorum.
Annotatio.
ET hoc verum eſt, ſive vas ſit ſemper plenum, ſive non. Eadem eſt
ratio, ſi vaſa ſint cylindrica, & foramina rotunda, ut diximus et­
iam paulò antè, & ſemper in ſequentibus dictum volumus.
Poriſma.
SEquitur hinc, ſi ex duobus eiuſdem vaſis foraminibus æqua­
liter à ſummo vaſis diſtantibus aquæ decurrentes eodem tem­
pore æquales ſunt, foramina eſſe æqualia.
Propoſitio II. Theorema II.
Aquæ è foraminibus æqualiter à ſummo tubi diſtanti­
bus decurrentes, ſunt inter ſe ut foramina.
IN tubo ſeu vaſe AB, ſint duo foramina rectangula inæqualia,
C minus, & D maius, ſed ambo horizontalia, atque adeo æ­
quèalta, ſeu æqualiter à vaſis ſummitate remota; & aqua de­
curſa per C ſit E, aqua verò decurſa per D ſit F.
Dico, a­
quam E decurſam per C, habere ſe ad aquam F decurſam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index