Angeli, Stefano degli, Miscellaneum hyperbolicum et parabolicum : in quo praecipue agitur de centris grauitatis hyperbolae, partium eiusdem, atque nonnullorum solidorum, de quibus nunquam geometria locuta est, parabola nouiter quadratur dupliciter, ducuntur infinitarum parabolarum tangentes, assignantur maxima inscriptibilia, minimaque circumscriptibilia infinitis parabolis, conoidibus ac semifusis parabolicis aliaque geometrica noua exponuntur scitu digna

Table of figures

< >
< >
page |< < (179) of 232 > >|
191179 ctor debet ſupponere, velin citat. opere Carauaggij
inſpicere.
PROPOSITIO L.
Sì in qualibet infinitarum parabolarum ſumatur aliquod
punctum à quo ad diametrum recta linea ordinatim
applicetur, diameterque ità producatur vt pars extra
parabolam ſit ad partem diametri abſciſſam ab ordina-
tim applicata verſus verticem vt numerus parabolæ
vnitate minutus ad vnitatem.
Recta linea, quæ ab ex-
tremitate inuentæ lineæ ducitur ad illud punctum, quod
ſumptum fuer at, parabolam continget.
ESto quælibet ſemiparabola cuius vertex B, dia-
meter B D, &
in curua parabolica ſumatur
quodlibet punctum E, per quod ordinatim appli-
cetur E H, producaturque H B, in G, vt G B, ſit
ad B H, vt numerus parabolæ vnitate minutus ad
vnitatem:
v. g ſi parabola ſit quadratica, fiat æqua-
lis B G, ipſi B H:
ſi ſit cubica ſit G B, dupla B H,
&
ſic in infinitum (ſupponatur in præſenti parabo-
lam eſſe cubicam) &
iungatur G E. Dico hanc pa-
rabolam contingere.
Sinon, cadat intra; & intelli-
gatur ordinatim applicata A K D.
Quoniam A D,
maior eſt D K, ergo quælibet poteſtas A D, maior
erit qualibet poteſtate K D, eiuſdem gradus.
Ergo
quælibet poteſtas A D, eiuſdem gradus cum para-
bola ad poteſtatem E H, eiuſdem gradus,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index