Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.002205">
                <pb pagenum="187" xlink:href="025/01/191.jpg"/>
              candente applicato ſegmento CD extrinſecùs, Mercurius deſcendit in­
                <lb/>
              fra C, idem præſtat aër ambiens calidior; hic tamen ſenſim, illud verò
                <lb/>
              temporis ferè momento; idem dico de flamma, de lacca caloris vi molli­
                <lb/>
              ta; rareſcit igitur illa materia ſegmento CD contenta; nec enim calor
                <lb/>
              in vacuum agit; premitque ſuperficiem Mercurij C, illamque deprimit,
                <lb/>
              vt ſeſe dilatet, quod certè cuilibet corpori rarefacto competit. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002206">
                <emph type="italics"/>
              Chryſocom.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002207"> Diceret fortè aliquis, vitrum ipſum calore tantulum dilatari,
                <lb/>
              non verò materiam ſegmento CD contentam, cùm nulla inſit. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002208">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002209"> Hoc jam mihi venerat in mentem, ſed, vt tute ſcis, vana eſt ra­
                <lb/>
              tionis vmbra, ſeu larva, & mera hallucinatio; quia ſive fiſtula ID ſit laxior,
                <lb/>
              ſive anguſtior, eadem ſemper eſt extantis Mercurij altitudo IC. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002210">
                <emph type="italics"/>
              Auguſtin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002211"> An fortè dici poſſet, calorem derivari ex vitro in Mercu­
                <lb/>
              rium? </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002212">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002213"> Hoc reverà dici non poteſt: nam eſto id fiat, ac proinde tan­
                <lb/>
              tulum incaleſcat & rareſcat Mercurius; inde ſequitur altiùs aſſurgere;
                <lb/>
              quia paulò levior eſt: deinde ſi ſegmento CI, in quo extans Mercurius
                <lb/>
              continetur, ferrum candens admoveatur, non ſubfidit ſuperficies Mercurij
                <lb/>
              C; ſed aliquot bullæ ex Mercurio ſurſum evolant ſiſtunt que in ſuperficie
                <lb/>
              C, idque ſenſim, de quibus infra. </s>
              <s id="s.002214">Manet igitur illa ſexta ratio, adverſus
                <lb/>
              vacuum. </s>
              <s id="s.002215">Septimò, Si intra CD ſit acus pendula magnetica, & magnes ex­
                <lb/>
              trinſecus admoveatur, illam movet adducitque ad ſe, vel à ſe repellit; igi­
                <lb/>
              tur aut virtus magnetica eſt pura qualitas diffuſa, atque adeò per medium,
                <lb/>
              ac proinde medium illud ſupponitur in ſegmento DC; igitur non eſt va­
                <lb/>
              cuum; aut prædicta virtus in corpuſculorum effluvio poſita eſt; ac proinde
                <lb/>
              hæc per poros vitri ſubeunt; igitur alia pariter æquè tenuis materia per
                <lb/>
              eoſdem poros ſubire poterit; non eſt igitur ſegmentum DC vacuum. </s>
              <s id="s.002216">Octa­
                <lb/>
              vò, Totum vas ABG, cum fiſtula ID, in hoc eodem ſitu, & ſegmento
                <lb/>
              Mercurij extantis IC, immiſſum eſt à laudato ſupra Autore in dictum re­
                <lb/>
              cipiens, eductoque aëre deſcendit Mercurius verſus I; ſubſiſtit tamen ſu­
                <lb/>
              pra I, licèt aër per multum temporis, Anthliæ opera, educeretur; ſi autem
                <lb/>
              CD eſſet vacuum & potiori iure ipſum recipiens, nulla eſſet ratio, propter
                <lb/>
              quam ſupra I extaret intra fiſtulam Mercurius; quod enim prædictus Au­
                <lb/>
              tor dicit, aëra compreſſum adhuc manere intra recipiens, ac proinde, ſu­
                <lb/>
              perficiem Mercurij EF ab eo tantulum premi, atque adeò Mercurium in
                <lb/>
              fiſtula ſupra I attolli; hoc, inquam nemo ſibi perſuadeat, cùm prædictus
                <lb/>
              aër poſt Anthliam tamdiu exercitam valde dilatatus reſter, vt multis expe­
                <lb/>
              rimentis probate poſſum. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002217">
                <emph type="italics"/>
              Auguſtin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002218"> Cur igitur educto ex recipiente aëre Mercurius in fiſtula
                <lb/>
              deſcendit, nunquam tamen vſque ad I? </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002219">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002220"> Aliam rationem, eamque germanam, ni fallor, affero; nempe
                <lb/>
              ſegmentum CD aliqua materia valde tenſa occupat, quæ cum pro rata re­
                <lb/>
              ſiſtat cum aëre intra recipiens contento, & cum Mercurius, ſemoto agen­
                <lb/>
              te extrinſeco, in eadem altitudine EIF eſſe debeat, poſito quod materia
                <lb/>
              illa intra fiſtulam tenſa reſiſtat, & ſuperficiem Mercurij retineat, aër verò
                <lb/>
              intra recipiens tënſus ſuperficiem EF ad ſe adducat, corpus enim tenſum </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>