Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of Notes

< >
< >
page |< < (173) of 430 > >|
191173IN LIB. V. cupato à prioribus labro, præstolabantur, & ſpectantes
ſtabant, alus magis placet porticum eſſe circum labrum.
LACONICVM SVDATIONES
QVE.
Laconicis ſudorem ex calore ſicco elici auctor
eſt Cornelius Celſus lib.
2. cap. 16. Vnde illud Colu-
tnellæ in Proœmio lib.
1. Quotidianá cruditatem laco-
nicis excoquimus, &
exucto ſudore ſitim quærimus.
Erant autem veluti Turriculæ cameratæ in hemiſphe-
rium.
Quæ loca ſignificat, cum ait, ſudationes, ea Sene-
ca in epistolis ſudatoria vocat.
Cornelius Celſus lib. 3.
cap.
27. dicit aſſas ſudationes, ad differentiam earum
quæ fiunt balneis.
Apud Dionem libro. 53. legimus La-
conicum dici, quòd Lacædemonii huiuſmodi ſudatoriis
cruditatem coquerent.
MEDIVMQVE LV-
MEN IN HEMISPHÆRIO RELIN-
QVATVR.
Hemiſphærium à teſtudine differt, @
bæc ex duobus arcubus in crucemſe in centro ſecantibus
conſtare videtur, illud autem planè ſphæricum &
orbicu-
latum est.
CAP. XI.
ONSTITVVNTVR AVTEM
c # IN TRIBVS PORTICIBVS
HEXEDRÆ.
Hexedra à ſedium fre-
quentia dicta est.
Eius figuram referunt quæ in Cœnobiis
vocantur capitula.
QVOD GRÆCI VO-
CANT ΔΙ´ΑΥΛΟΝ.
Diaulon dicunt cur-
riculum ſiue ſpacium ita conſtructum vt cum curſores ad
ſtadii metam perueniſſent, flexo curſu per uerſuram

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index