Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
191
191 (177)
192
192 (178)
193
193 (179)
194
194 (180)
195
195 (181)
196
196 (182)
197
197 (183)
198
198 (184)
199
199 (185)
200
200 (186)
< >
page |< < (177) of 361 > >|
191177SECTIO NONA. diverſis temporibus fiant emboli elevatio & depreſſio, ſunt velocitates recipro-
ce ut tempora &
aſcenſus potentiales reciproce ut quadrata temporum. Eſt igi-
tur aſcenſus potentialis aquæ influxu generatus ad aſcenſum potent.
qui ab effluxu
oritur ſolusque intenditur, in ratione reciproca quadrata compoſita ex ratio-
ne foraminis influxus ad foramen effluxus &
temporis, quo hauriuntur aquæ ad
tempus quo expelluntur.
Scholium.
§. 18. Ex utraque æſtimandi ratione ſequitur lente embolum eſſe ele-
vandum:
ita enim parva fit potentia movens ratione primæ methodi aut magnum
fit tempus elevationis ratione ſecundæ, atque ſic operarii ſingulis elevationis
emboli intervallis à conatu præcedentis depreſſionis exantlato reficientur.
Po-
ſterior porro methodus indicat foramina, per quæ aquæ attrahuntur amplian-
da &
multiplicanda eſſe; id vero etiam priori conforme eſt methodo, quia
ſic ſufficiens fere aquæ quantitas ſua ſponte influit, minorique adeo potentia mo-
vente opus eſt.
Regula 9.
§. 19. Denique jactum aqueum verticaliter aſſurgentem nunquam
eam attingere altitudinem obſervandum eſt, quæ debeatur aquæ velocitati ini-
tiali, id eſt, ſi vena fluidi verticaliter aſſurgere incipiat ab ſua origine veloci-
tate tali, quam grave libere cadendo ex altitudine a acquirat, non poterit flui-
dum aſcendere ad totam altitudinem a, etiamſi aëris reſiſtentiam removeas, aut
quicquid excogitare velis, quod caſu motum retardare queat.
Ipſa enim rei na-
tura defectum aliquem exigit neceſſario, cujus rei ratio phyſica hæc eſt:
Nem-
pe quælibet guttula etiamſi aſcenſum incipiens verticalem, non poteſt tamen,
quin ſenſim ad latera deflectatur &
tandem, cum ad ſummum pervenit, motu
feratur horizontali, qui notabilis eſſe debet, quia per ſupremum limbum vel
ſectionem venæ aqueæ omnis aqua tranſit, quæ per foramen effluxit:
fac igi-
tur unicuique guttulæ eo temporis puncto quo horizontaliter movetur veloci-
tatem ineſſe, quam grave lapſu libero per altitudinem b acquirit:
ita vides non
poſſe venam ultra altitudinem a - b aſſurgere:
Atque hoc titulo diſpendium
oritur ratione potentiæ abſolutæ totius ut b ad a.
Scholium.
§. 20. Obſervatum fuit inter aquas communi velocitate ex tubulis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index