Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
191
191 (167)
192
192 (168)
193
193 (169)
194
194 (170)
195
195 (171)
196
196 (172)
197
197 (173)
198
198 (174)
199
199 (175)
200
200 (176)
< >
page |< < (167) of 376 > >|
191167LIBER VII. CAPUT V. et coliculis ex parte flores dimidiataque ſigilla procreari? At haec falſa
videntes homines non reprehendunt, ſed delectantur, neque animadver-
tunt ſi quid eorum ſieri poteſt nec ne.
Judiciis autem inſirmis obſcuratae
mentes non valent probare, quod poteſt eſſe cum auctoritate, et ratione
decoris.
Neque enim picturae probari debent, quae non ſunt ſimiles ve-
ritati:
nec ſi factae ſunt elegantes ab arte, ideo de his ſtatim debent re-
pente judicari, niſi argumentationis certas habuerint rationes ſine offen-
ſionibus explicatas.
Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus
eleganti manu ſinxiſſet ſcenam in minuſculo theatro, quod έχχλησιαςήήιον
apud eos vocitatur, in eaque feciſſet pro columnis ſigna, Gentaurosque
ſuſtinentes epiſtylia, tholorum rotunda tecta, faſtigiorum prominentes verſuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae omnia ſtillicidiorum
e tectis habent rationem;
praeterea ſupra eam nihilominus epiſcenium
in qua, tholi, pronai, ſemifaſtigia, omnisque tecti varius picturis fuerat
ornatus:
itaque cum aſpectus ejus ſcenae propter aſperitatem eblandire-
tur omnium viſus, et jam id opus probare fuiſſent parati, tum Licinius
mathematicus prodiit, et ait:
Alabandeos ſatis acutos ad omnes res civi-
les haberi, ſed propter non magnum vitium indecentiae inſipientes eos
eſſe judicatos, quod in gymnaſio eorum quae ſunt ſtatuae, omnes ſunt
cauſas agentes, in ſoro autem diſcos tenentes, aut currentes, ſeu pila lu-
dentes.
Ita indecens inter locorum proprietates ſtatus ſignorum, publice
civitati vitium exiſtimationis adjecit.
Videamus item nunc ne Apaturii
ſcena efficiat et nos Alabandeos, aut Abderitas.
Quis enim veſtrum do-
mos ſupra tegularum tecta poteſt habere, aut columnas, ſeu faſtigiorum
explicationes?
Haec enim ſupra contignationes ponuntur non ſupra te-
gularum tecta.
Si ergo quae non poſſunt in veritate rationem habere
facti, in picturis probaverimus, accedemus et nos his civitatibus, quae
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index