Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 291 > >|
1meri iuuare poteſt, aut quàm afferre utilitatem? nimis certè in dignum eſt
uti
argumento à ſimilitudine ſumpto: tum maximè adeò leui.
Sed quo­
niam
conſtat omnia quæ in mundo ſunt ordine coniuncta eſſe, & ne­
ceſsitate
uinciri, ideò cùm finis ipſe uerus ſit, non tam debemus Ptole­
mæum
damnare, quae non probauerit, quàm laudare, quod ueritatem ſine
ratione
ſit aſſectus.
Sæpe enim accidit huiuſmodi uiris adeò pręſtan­
tibus
ut ueritas detegatur, quam cùm illi, ut mos eſt hominum, rationi­
bus
adornare nituntur, tranſgredientes metam muneris, in abſurda &
ineptias
incidunt.
Ergo id modò declarare aggrediar, ſupponens quae ue­
rum
eſt, ſcilicet hanc muſicam concinnitatem cum diuinis connexam eſſe,
& ab illis originem ducere.
Verùm dubium eſt, an ſoni propter nume
ros
iucundi ſint, an propter aliud?
& ſi propter aliud, cur ergo numeri
ad
hoc ſunt neceſſarij?
& cur obſeruare eos oportet ne ab illorum ordi
ne
diſiungi poſsint?
Hoc aut perfacilè intelligitur, & à nobis aliâs decla­
ratum
eſt, ſcilicet delectare nos, quæ percipiuntur quæque ratione facta
uidentur
, quoniam in his naturæ uis relucet & imago uniuerſi, ergo dele
ctant
nos, quoniam naturę ordine nos conſtamus.
Illud difficilius lon
q̊d tamen diligenti obſeruatione dignum uidetur, ſcilicet, quonam pa
cto
harmonia cum rebus cœleſtibus aut humanis coniuncta ſit.
Forſan
& illud ab re non eſſet intelligere, cur nullum animal pręter hominem
capax
ſit harmoniæ?
an forſan quoniam ſolus homo ratione participet,
& ob id ſolus gaudet ratione?
ordinata aut ratione conſtant aut ſola aut
maximè
, numerus autem quid aliud eſt quàm ordinis ſeparatorum ima­
go
.
Porrò hæc accipienda ſunt ex his quæ ſenſibus deprehenduntur,
qualia
ſunt quae animus mouetur & uarios affectus induit iuxta harmo­
niæ
diuerſitatem lætitię, triſtitię, impetus, remiſsionis, timoris, ſpei, ira­
cundiæ
, & commiſerationis.
Nos enim maximè octo affectus mouent
muſicæ
modulationes.
Secundum quid autem mouent? uel quia con­
ſonæ
aut diſſonæ, uel quia concitatę aut tardæ, uel quod maius eſt quae
tendant in acutum ad alacritatem, uel in grauem deſinant & remiſſum
ſonum
ad commiſerationem, & lachrymas, aut etiam ex modo tetrachor
dorum
.
Illud ſanè non obſcurum eſt, animam cum ſono maximè eſſe con
iunctam, nam neque odoribus ut odores ſunt, neque ſaporibus, aut his quæ
tanguntur
licet plurimum delectent, aut etiam lædant, anima mouetur
ad
affectus, licet, ut dixi, magis homo delectetur, aut triſtitia afficiatur
quemadmodum
ex ſonorum uaria natura, quod etiam in morſis à Ta
rantula
(araneę genus eſt) deprehenditur.
Quinimò nec à luce nec à co
loribus
aut pictura, niſi ut hæc ad memoriam reuocant ea, propter quæ
ad
hilaritatem aut triſtitiam uel iram, uel commiſerationem mouemur.
Vnde quoſdam reges ferunt iniurias acceptas iuſsiſſe depingi in aula ne
poſſent
obliuiſci, at longè plures curarunt, ut potius eorum facta egregia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index