Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 360 > >|
1in iis, quæ dicuntur apertè.
Sed memineris totius ſummi ponderis ex vnius diametri
altitudine eleuati, non eſſe in ſequentibus operationibus acci­
piendum duplum, triplum, quadruplum, &c.
ſed ſolius exceſ­
ſus vltra æquilibrium aſſumendum eſſe duplum, triplum, qua­
druplum, &c.
quærimus enim accelerationis, ac velocitatis
effectum, ad quem non pertinet æquilibrium.
Nequicquam profectò ſollicitus es. Vtcumque enim
exiſtimâris id eſſe neceſſarium, donec ea tibi inſedit opi­
nio, vt ex totidem diametris totidem præcisè eleuaren­
tur pondera, præter æquilibrium, globo paria: nunc ta­
men, cùm videas nihil eſſe neceſſe adſtringi, neque ad
diametrum, neque ad pondus (imò neque ad figuram
globi, ſi modò corpus eiuſmodi ſit, quod lancem ex
æquo circa medium afficiat) ſed liberum eſſe quamli­
bet altitudinem pro prima aſſumere, & quodlibet pon­
dus, quod ſummum ex ea attolletur pro pondere pri­
mo: conſtat tale pondus, quodcum que illud ſit, &
æquilibrio quidem comprehenſo, germanam eſſe men­
ſuram eius impetus, qui exprimitur ex caſu à tali altitu­
dine; cùm ſi aliquid addatur tali ponderi, impetus ſit
minor, ſi detrahatur aliquid, etiam ex æquilibrio, ſit
maior.
Quanquam & ſi perſtes putare detrahendum
eſſe æquilibrium, nihil erit quamobrem repugnem, aut
quamobrem ipſe proptereà lucratus aliquid videaris,
cùm eo detracto tam ex primo, quàm cæteris ponderi­
bus, quæ pondera ſuperfutura, ſunt pari progreſſione
ſint conſequutura.
Nam in exemplo quidem tuo, v g.
ſeu numeros 5.2, 10.4, 15.6, 21, 26.2, detracto æqui­
librio, ſeu comprehenſo habeas (quod tibi fortaſſis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index