Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1
per D, utſe habet foramen C ad foramen

D.
Quoniam enim, per Petitionem ſe­
cundam hujus, quantitates eiusdem gene­
ris ſunt commenſurabiles, erunt longitu­
dines C & D commenſurabiles.
Si ter­
go communis earum menſura G, & ſecen­
tur dictæ longitudines C & D in partes,
quæ ſint æquales ipſi G; quibus diviſis à
transverſalib9 lineis perpendicularib9, fiant
tot foramina, quot ſunt dictæ partes.
Tum
ſic.
Huiuſmodi foramina erunt omnia inter ſe æqualia, ex con­
ſtructione, & per 36. Primi Euclid.
Ergo ex eis effluent eodem
tempore quantitates aquæ æquales, per Propoſit 1. huius.

Quot igitur ſunt foramina in C & D, toterunt quantitates a­

quarum æquales in E & F.
Cùm igitur ſint qua­
tuor magnitudines, C, D, E, F, quarum prima
C eſt ad ſecundam E, ut eſt tertia D, ad quar­
tam F; erit etiam viciſſim ſeu permutando ut C
ad D, ita E ad F, per decimam ſextam Quinti Euclidis.
Proportio
aquæ efflu­
entis ad fo­
ramina.
74[Figure 74]75[Figure 75]
Annotatio
QVamvis contingere poſſit, ut longitudines CD non ſint commen­
ſurabiles, ac proinde G non ſit earum communis menſura; nihil
refert, quia hîc non ſumus in Mathematicis, ſed in Phyſicis, ubi non ha­
betur ratio inſenſibilium.
Propoſitio III. Theorema III.
Aqua per foramina vaſis eo impetu ſeu velocitate de­
currit, quo per tubos æqualium foraminum & alti­
tudinum.
76[Figure 76]
SIt vas CD, in quo foramen D, al­
titudo vaſis CD; & ſit tubus AB
perpendicularis, in quo foramen
B ſit æquale foramini D, & altitudo
AB æqualis altitudini CD.
Dico,
in B & D impetus ſeu velocitates

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index