Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1
Quæſtio Vigeſima.
Cvr ſtatera qua carnes ponderantur, paruo ap­
pendiculo magna trutinat onera cùm alioqui
tota dimidiata exiſtat libra? vbi enim onus im­
ponitur ſolùm ſuſpenditur lanx: in altera
verò parte ſola est ſtatera.
An quia ſimul li­
bra & vectem ipſam contingit eſſe ſtateram?
libram quidem, vbi ſpartorum quodcumque ſtatera fit cen­
trum: in altera enim parte lancem, in altera autem pro lance
æquipondij appendiculum habet, quod libræ incumbit, ceu ſi
quis alteram apponeret lancem, & illi pondus imponeret.
Ma­
nifeſtum enim quod tantundem trahit ponderis ei, quod in al­
tera iacet lance.
Quemadmodum autem ſi vna libra multæ
ſint libræ, ſic talia inſunt ſparta multa in eiuſmodi libra,
quorum vniuſcuiusque quod intrinſecus eſt ad appendiculum,
ſtateræ eſt dimidium: & omnino iſthuc libra eſt, vnam qui­
dem habens lancem, in qua pondus appenditur: alteram ve­
rò vbi id ſtatera æquipondium.
Quamobrem appendiculum
ad alteram ſui partem eſt ſtatera.
Huiuſmodi autem exi­
ſtens multæ ſunt libræ, totque quot fuerint ſparta.
Semper
autem quod lanci propinquius eſt ſpartum, appensòque oneri,
maius trahit pondus, quoniam fit quidem omnis ſtatera in­
uerſus vectis, hypornochlion namque vnumquodque ſpar­
tum ſupernè exiſtens, pondus verò id quod lanci ineſt.
Quan­
tò autem productior vectis fuerit longitudo ab ipſo hypomo­
chlio, tantò ibi quidem facilius mouet, hic autem æquilibrium
facit, ponduſque ſtateræ trutinat, quod ad æquipondij vergit ap­
pendiculam.
COMMENTARIVS.
Cauſam hic inquirit Ariſtoteles, ob quam in ſtatera
paruo appendiculo magna leuentur, ac trutinentur
pondera; Cum quippe ſtatera nonniſi libra quæ­
dam eſſe videatur, licet quaſi dimidiata, vtpotè quæ ex
altera tantum parte lancem pendentem habeat, ex altera
verò diſcurrens quoddam appendiculum æquipondij.
Vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index