Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
181
181 (154)
182
182 (155)
183
183 (156)
184
184 (157)
185
185 (158)
186
186 (159)
187
187 (160)
188
188 (161)
189
189 (162)
190
190 (163)
< >
page |< < (165) of 300 > >|
192165Liber decimusſeptimus. inde Ptolen@ęus, hinc Albategnius, & tandem Tycho, omnem in hanc curam, diligentiam adhibuerunt. qui-
bus vero modis id præſtiterint, nunc dicendum.
Veteres ad hoc vtebantur inſtrumento quodam, quod Aſtrolabium, & Armillas vocarunt, quod Ptolo-
æus initio ilb.
5. deſcribit. erat autem hoc inſtrumentum perſimile magnæ ſphęræ armillari; quare ſi ſphæ-
ra adſit ſatis magna, atque accuratè fabricata, vſui nunc eſſe poterit, ſi tamen in ea incluſus fuerit circulus,
quem ſecundi motus appellauimus;
nunc autem dici poterit, ab offitio quod præſtabit, circulus latitudinis,
vti in apparatu docuimus, qui ſcilicet in polis eclipticæ conuertatur:
eſt tamen nunc addenda Dioptra, quæ
circa centrum eius, ſeu eclipticæ, vertatur quęque habeat in vtraque extremitate pinnulas perforatas, vt per
ca foramina liceat in ſydera collimare.
Secundo neceſſe eſt tempore obſeruationes (quæ nõ niſi noctu ha-
beri poteſt, in die enim ſtellæ non videntur) habere locum Solis in Zodiaco accuratè notum.
Tertio vere-
res Hipparchus, &
Ptolemæus habebant etiam locum Lunæ notum in Zodiaco per calculum; ſeu quod me-
lius eſt tempore alicuius eclypſis lunaris, quia tunc locus Lunæ exactè Soli opponitur.
pro Luna induſtrius,
&
ſolers Tycho Venerem aſſumpſit, quia locus eius in Zodiaco, & diſtantia eius à Sole, certius haberi poteſt,
quam Lunæ:
eius enim motus magis obſeruabilis eſt. habito igitur loco Lunæ aut Veneris in Zodiaco, ideſt,
in quo ſis gradu per eius à Sole diſtantiam;
noctu adhibita armillari ſphæra, ſtellam quampiam Lunę aut Ve-
neri proximam obſeruabant, quantum ſcilicet locus eius locum Veneris in Zodiaco pręcederet, vel ſequere-
tur.
præcedere autem eſt eſſe propius initio Zodiaci ſecundum ſignorum ordinem, ſic ſtella in 20. gra. Arie-
tis præcedit alteram, quæ ſit in 25.
gra. vel quæ ſit in Tauro, aut Geminis, & c. id autem per noſtram armil-
larem ſphæram ſic aſſequemur.
ea Aſtronomicè, ſplendente Luna, aut Venere, eorumquelocis iam præco-
gnitis, collocetur, poſſea circulus latitidinis ita moueatur, vt viſiuus radius illi adhærens;
tranſeat per me-
diam Venerem;
quo facto ſtatim ad ſtellam obſeruandã idem circulus transferatur ita, vt viſus per Dioptram
peruadens in ſtellam dirigatur, atque in terram gradus eclipticæ notetur, per quem circulus tranſit, quantus
enim erit arcus inter locum Veneris, &
hunc, is erit diſtantia ſtellæ à Venere ſecundum Zodiaci longitudi-
nem, quare ſi ei addatur Veneris longitudo, ſi eam Venus præcedat, conflabitum tota ſtellæ longitudo, v.
g.
Venus ſit in 10. gra. Tauri, ſtella vero obſeruata diſtetà Venere gradus 4. erit igitur ſtella in 14. gra. Tauri,
ac proinde eius longitudo erit grad.
44. diſtantia ſcilicet ab Æquinoctio, quæ primo quærebatur. Arcus vero
circuli, latitudinis inter ſtellam, &
eclipticam interceptus, erit latitudo ſtellæ obſeruatæ borea vel auſtrina,
prout citra ad boream, vel vltra ad auſtrum ab ecliptica fuerit obſeruata:
quæ erat ſecundo loco inueſtigan-
da ex duabus hiſce diſtantijs verus, &
proprius ſtellę locus in Firmamento dignoſcitur. ſic igitur omuium
ſtellarum poſſunt loca definiri, totiuſque Firmamenti ordinem, ac configurationem determinari.
Non eſt
autem neceſſe ſingularum ſtellarum longitudines, &
latitudines adeo laboriose inquirere, ſed ſatis eſt non-
nullis præſtitiſſe, vti fecerunt in prima Arietis ſtella, atque in ſpica Virginis, quæ olim erant propè æquino-
ctia;
aut in Baſiliſco, & c. conſtituitis enim harum locis poſſunt aliarum loca per diſtantias ab eis inuentas de-
terminari.
Hoc igitur modo deſcribunt Catalogum fixarum, in quo quælibet ſtella habet propriam longi-
tudinem, &
latitudinem, atque etiam magnitudinem. Talem Catalogum videbis apud Ptolemæum, ſed cor-
rectiorem a pud Copernicum, &
correctiſſimum apud Tychonem, tom. 1. qui ſumma cura ac diligentia ſtel-
larum loca ad noſtra ſæcula definiuit, ideſt, ad annum Chriſti 1600.
completum.
Totus igitur Calogus diuiditur in tres partes. quarum vna continet omnes ſtellas apud Zodiacum. ſecun-
da ſtellas, quæ extra Zodiacum ſunt Boreales.
tertia Auſtrales. rurſus totus conſtat columnis 4. prima conti-
net nomina ſtellarum, in qua illa dicitur præcedens, quæ minorem habet longitudinem, illa ſequens, quæ
maiorem.
ſitum vero earum explicatur iuxta imaginis illius membra, in qua exiſtunt. Secunda columna conti-
net longitudines è regione ſtellæ ſitas.
Tertia eodem modo latitudines, & in Zodiaco additur littera B. quæ
Boreales, &
littera A. quæ Auſtrales denotat. Quar a Magnitudines, aut colores, ſic. 1. ſignificat primam
magnitudinem.
2. ſecundam, & c. Ne- ſignificat Nebuloſam. Obſ. obſcuram.
Quoniam vero apud ſcriptores eadem ſæpè ſtella varijs nominibus appellatur, placuit hoc loco hanc ſtel-
larum Polyonymiam explicare, vnde ſcriptores intelligi poſſint de qua ſtella loquantur:
ſunt autem nomina
@æc partim Hebræa, vel Arabica, partim Græca, &
Latina.
Polyonymia Stellarum, & Asteriſmorum. Cap. IV.
AQuila, Vultur volans, idem.
Caput Meduſæ, Arabicè Algol.
Bootes, Arctophylax, Arcturus.
Capra, Capella, Hircus, Arabes Alaiot.
Cygnus, Gallina auis.
Erictonius, Auriga, Agitator, Heniochus.
Vrſa minor, Cynoſura.
Vrſa maior, Helice, in ea Carrnm, vel Plauſtrum.
Corona Ariadnæ, Gnoſſia.
Serpentanus, Ophiueus.
Lyra, Vultur, cadens.
Triangulum, Deltoton.
Hercules, Engonafi.
Regulus, Stella regia, Baſiliſcus, Cor Leonis.
Pleiades, Virgiliæ, in Tauri dorſo.
Hyades, Suculæ, Atlantides, in capite Tauri.
Oculus Tauri vna Hyadum; Arabicè Aldebaran; eſt
oculus Tauri auſtralis, latinè Palilium.
Spica Virginis, Arabicè Alacel, & Aſimech, in ſini-
ſtra manu Virginis.
Vindemiatrix, Arab. Alaſaph. Protrygetes Græcè:
eſt in Virgine.
Caſtor, Apollo, eſt caput boreum Geminorum.
Pollux, Hercules, eſt caput auſtrinum Geminorum.
Cor Scorpionis, Antares, apud Ptolemæũ Græcum.
Libra, Chelæ, ideſt, branchiæ Scorpionis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index