Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 406 > >|
1ceſſent donec abiciatur. In fano Veneris apud paplos in ara non
pluere.
Apud troadem circa ſimulachrum Mineruæ relicta ſa
crificia non putreſcere.
Ex tumulo Antei ſi quod erutum ſit im
bres
e cælo ſpargi / donec effoſſa repleantur.
Sed ſunt qui hæc
demum fieri poſſe affirmant aite: Iam tum pridem obſoleta ima
ginum / quas
aſtronomi ſibi non ignotas eſſe profitentur.
Ex
eo qui Apollonii uitam ſcripſit memini ad regiam baſili
cam apud babylonem magos tecto alligaſſe alites aureas
quartuor: quas illi deorum linguas nuncupabant: habuiſſe
quidem uim / ut animos multitudinis ad regis amorem con
ciliarent.
Tum et grauis auctor loſephus a teſtatur Elia
zarum ſe quendam uidiſſe / qui Veſpaſiano ſpectante et fi
liis anulo ad nares Maniaci adacto / eum e ueſtigio libera
ret
: profiteturque Salomonem inſtituiſſe carmina / quibus
egritudines mitigentur.
Et Serapis inquit Euſebius pam
phylus apud aegyptios / quem nos Plutonem dicimus ſim
bola edidit / quibus demones expellantur: docuitque quo
pacto demones aſſumpta brutorum figura inſultent.
Et
Seruius ſolitos refert homines certis conſecrationibus mu
niri aduerſus fortunæ impetum: ne ue mori quidem niſi illa
conſecratione exauctorati poſſent.
Hæc ſi ita ſunt / facile
adducar ut credam quod ex Plutarcho legimur.
Simulachrum
apud peleneos fuiſſe / quod a ſacerdote amotum a templo /
quoquo uerſus ſpectaſset omnia terrore et maxima pertur
batione conficiebat: quod ue oculi nulli poterant pre timo
re intueri.
Sed dicta hæc ſint animi gratia. Cætera quæ ge
neratim ad aream honeſtandam faciant: uti eſt ambitus / cir
cumſcriptio / aggeratio / complanatio / ſtabilitio / et
eiuſmodi
non habeo quid amplius dicam / niſi ut ea ex primo et item
ex tertio ſuperioribus libris repetas.
Honeſtiſſima quidem
erit quæ uti admonuimus ſicciſſima æquabilis conſolida
taque sit etiam ad rem cui ſeruire oporteat aptiſſima atque expe
ditiſſima / egregieque confert / ſi erit inſtrata ope cruſtaceo:
de quo mox dicemus cum de pariete tractabimus.
Hoc etiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index