Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 524 > >|
1dente. Et ſimili ratiocinio, inclinatio magis augetur quam diminui­
tur ubi Nodi ſunt in Octantibus alteris inter A& D, B& C.In­
clinatio igitur ubi Nodi ſunt in Syzygiis eſt omnium maxima.
In
tranſitu eorum a Syzygiis ad Quadraturas, in ſingulis corporis ad
Nodos appulſibus, diminuitur, fitque omnium minima ubi Nodi
ſunt in Quadraturis & corpus in Syzygiis: dein creſcit iiſdem gra­
dibus quibus antea decreverat, Nodiſque ad Syzygias proximas ap­
pulſis ad magnitudinem primam revertitur.
DE MOTU
CORPORUM
Corol.11. Quoniam corpus Pubi Nodi ſunt in Quadraturis per­
petuo trahitur de plano Orbis ſui, idQ.E.I. partem verſus S,in
tranſitu ſuo a Nodo Cper Conjunctionem Aad Nodum D; & in
contrariam partem in tranſitu a Nodo Dper Oppoſitionem Bad
Nodum C; manifeſtum eſt quod in motu ſuo a Nodo C,corpus
perpetuo recedit ab Orbis ſui plano primo CD,uſQ.E.D.m per­
ventum eſt ad Nodum proximum; adeoQ.E.I. hoc Nodo, longiſſi­
me diſtans a plano illo primo CD,tranſit per planum Orbis EST
non in plani illius Nodo altero D,ſed in puncto quod inde vergit
ad partes corporis S,quodque proinde novus eſt Nodi locus in an­
teriora vergens.
Et ſimili argumento pergent Nodi recedere in
tranſitu corporis de hoc Nodo in Nodum proximum.
Nodi igi­
tur in Quadraturis conſtituti perpetuo recedunt; in Syzygiis (ubi
motus in Latitudinem nil perturbatur) quieſcunt; in locis inter­
mediis, conditionis utriuſque participes, recedunt tardius; adeoque,
ſemper vel retrogradi vel ſtationarii, ſingulis revolutionibus ferun­
tur in antecedentia.
Corol.12. Omnes illi in his Corollariis deſcripti Errores ſunt pau­
lo majores in Conjunctione corporum P, Squam in eorum Op­
poſitione, idque ob majores vires generantes NM& ML.
Corol.13. Cumque rationes horum Corollariorum non pendeant
a magnitudine corporis S,obtinent præcedentia omnia, ubi corporis
Stanta ſtatuitur magnitudo ut circa ipſum revolvatur corporum duo­
rum T& PSyſtema. Et ex aucto corpore Sauctaque adeo ipſius
vi centripeta, a qua errores corporis Poriuntur, evadent errores illi
omnes (paribus diſtantiis) majores in hoc caſu quam in altero, ubi
corpus Scircum Syſtema corporum P& Trevolvitur.
Corol.14. Cum autem vires NM, ML,ubi corpus Slongin­
quum eſt, ſint quamproxime ut vis SK& ratio PTad STcon­
junctim, hoc eſt, ſi detur tum diſtantia PT,tum corporis Svis
abſoluta, ut ST cub.reciproce; ſint autem vires illæ NM, ML
cauſæ errorum & effectuum omnium de quibus actum eſt in præce-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index