Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/234.jpg" pagenum="185"/>
              <s id="s.001543">Quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
                <lb/>
              Egregias animo facies vigilante videbant,
                <lb/>
              Et magis in somnis, mirando corporis auctu.</s>
              <s id="s.001544">
                <lb/>
              His igitur sensum tribuebant propterea, quod
                <lb/>
              Membra movere videbantur, vocesque superbas
                <lb/>
              Mittere pro facie praeclara, & viribus amplis.</s>
              <s id="s.001545">
                <lb/>
              Aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
                <lb/>
              Subpeditabatur facies, & forma manebat:
                <lb/>
              Et tamen omnino, quod tantis viribus auctos
                <lb/>
              Non temere ulla vi convinci posse putabant.</s>
              <s id="s.001546">
                <lb/>
              Fortunisque ideo longe praestare putabant,
                <lb/>
              Quod mortis timor haud quemquam vexaret eorum:
                <lb/>
              Et simul in somnis quia multa, & mira videbant
                <lb/>
              Efficere; & nullum capere ipsos inde laborem.</s>
              <s id="s.001547">
                <lb/>
              Praeterea caeli rationes ordine certo,
                <lb/>
              Et varia annorum cernebant tempora verti;
                <lb/>
              Nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.</s>
              <s id="s.001548">
                <lb/>
              Ergo perfugium sibi habebant omnia divis
                <lb/>
              Tradere, & illorum nutu facere omnia flecti.</s>
              <s id="s.001549">
                <lb/>
              In caeloque deum sedes, & templa locarunt,
                <lb/>
              Per caelum volvi quia sol, & luna videtur;
                <lb/>
              Luna, dies, & nox, & noctis signa severa,
                <lb/>
              Noctivagaeque faces caeli, flaminaeque volantes,
                <lb/>
              Nubila, ros, imbres, nix, venti, fulmina, grando,
                <lb/>
              Et rapidi fremitus, & murmura magna minarum.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001550"> O genus infelix humanum, talia divis
                <lb/>
              Cum tribuit facta, atque iras adiunxit acerbas:
                <lb/>
              Quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
                <lb/>
              Volnera; quas lacrumas peperere minoribus nostris ? </s>
              <s id="s.001551">
                <lb/>
              Nec pietas ulla est velatum saepe videri
                <lb/>
              Vertier ad lapidem, atque omnis accedere ad aras;
                <lb/>
              Nec procumbere humi prostratum, & pandere palmas
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>