Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (186) of 760 > >|
192186PHYSICORVM ARIST. A B ſeipſum motu ciebit: quippe cùm A moueat, B mouea-
tur
, ut patet.
At C non ſeipſum motu ciebit, neque omnino
mouebitur
.
At uerò nec ipſum B C, ſine A ſeipſum moue-
bit
, nam ex eo B mouet, quia ab alio motu cietur, &
non ex
eo
quia mouetur à ſe, parte ſua mouente.
Ipſum igitur A B
ſolùm
ſeipſum mouet.
Quæ cùmita ſint, id omne quod ſe-
ipſum
mouet, habeat neceſſe eſt, &
id quod mouet, & eſt
immobile
, &
id quod motu cietur, non autem neceſſariò
mouet
:
quæ quidem aut ſeſe mutuo tangunt, aut alterum
alterum
tangit.
Quòd ſi id, quod mouet; continuum ſit
(nam id quod motu cietur, neceſſariò continuum eſt) patet
totum
ſeipſum motu ciere, non ex eo quia aliquid ipſius eſt
tale
, ut ipſum ſeipſum moueat, ſed quia totum ſeipſum mo-
uet
:
mouetur autem & etiam mouet ex eo ſanè quia ipſius
eſt
aliquid, &
id quod mouet & id quod mouetur: non
enim
totum mouet, neq;
totum mouetur, ſed mouet quidem
A
, mouetur autem tantummodo B:
ipſum uerò C, non ne-
ceſſariò
mouetur à B:
eſt enim hoc impoßibile. Existit au-
tem
dubitatio hoc loco quædam, ſi quiſpiam aut ipſius A,
ſi
continuum ſit id, quod mouet quidem, ſed non mouetur,
aut
ipſius B, quod mouetur, aliquam auferat partem, mo-
uebit
' ne reliquum ipſius A, aut reliquum ipſius A motu
ciebitur
?
nam ſi mouebit, aut mouebitur, non erit A B pro-
fectò
id, quod à ſeipſo primò mouetur:
ablata enim ab eo
parte
, reliquũ A B ſeipſum adbuc mouebit.
An nihil pro-
hibet
utrunque, aut alterum, id inquam quod mouetur, di-
uiſibile
quidem eſſe potentia, indiuiſibile autem actu?
ſi ue-
diuiſum fuerit, non ulterius potentiam eandem habere?
quare nihil obstat, ut in ipſis diuiſibilibus aliquid inſit po-
tentia
primò tale.
Patet igitur ex hiſce quæ diximus eſſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index