Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (180) of 672 > >|
192180Diſſertatio Septima. ad aquam ipſam vaſe contentam deueniant: impulſus quoquè,
quo aqua cadens percutit phialam, iuuat ad aliquos ſaltem eiuſ-
dem phialæ poros dilatandos.
Quantum autem ad inſinuandas
particulas iuuet liquoris cadentis motus, teſtantur Medicorum
Embrochæ, ſiue ſit continuata irrigatio proluendo membrum li-
quore ex vaſculo proboſcide inclinatâ, ſiuè ſit ſtillicidium gutta-
tim decidente liquore ex gutturnio;
Porrò idem contingit, ſi phia-
la quieſcat, &
moueatur aqua, ac ſi intrà aquam ſtagnantem mo-
ueatur phiala:
id quod optimè nôrunt Benaci lacûs accolæ, qui
cænaturi ſcapham ingredientes, lagenas vino plenas ſcaphæ adal-
ligatas pendere ſinunt intrà aquam, &
remigibus ſcapham agen-
tibus, vinum refrigeratur:
tunc enim pariter aqua mouetur,
&
tenuiſſimæ particulæ aqueo latici permiſtæ Spiritûs natu-
ram ſubtilitate æmulantes penetrant per vaſis poros in vi-
num.
Grad. Ac ne hoc quidem mihi videtur ſilentio prætereundum,
quod multa habemus citrà controuerſiam, &
omnium conſenſu,
Virtute Frigida iuxta varios gradus frigoris, quod re ipſa vim ſuam
exercens in actum deducitur:
vis autem illa frigefaciendi nec Ter-
ræ damnatę, nec Phlegmati inſipido tribuenda eſt, ſed particulis
multo tenuioribus &
Pneumaticis, quæ leni calore facilè ſeparan-
tur.
Quod ſi ex huiuſmodi corporibus ſtillati humores igne ad-
moto ferueant, omni ſuâ facultate deſtituuntur, Spiritibus ni-
mirum frigidis abreptis à Calore;
ideoque faciliùs muco-
rem contrahunt, atque putreſcunt, quàm communis aqua
decocta.
Maur. Conſtituto hoc Principiorum Phyſicorum numero,
quorum nomina ex quadam analogiâ mutuamur ab ijs, quæ ocu-
lis ſubiecta ſunt (neque enim Salis aut Sulphuris Communis
proprietates omnes conueniunt cuicunque Sali, aut Sulphuri,)
obſeruandum eſt Spiritum quidem Sulphuri, quaſi cognatæ na-
turæ, promptè cohærere, at non ita facilè Sali commiſceri;
vi-
demus nimirum Salem, aut Saccharum, iniectum Spiritui vi-
ni rite liberato ab omni phlegmate, ægrè diſſolui, Spiritum au-
tem, dum ex vino extillatur, ſecum trahere plurimas ſulphureas
particulas, quæ flammam concipere poſſunt;
nam vt notauit
Beguinus lib.
3. Tyrocinij Chym. cap. 2. *quod inter Spiritum & *
*Phlegma deſtillatur, aqua ardens eſt*;
primùm ſcilicet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index