Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
191
191 (185)
192
192 (186)
193
193 (187)
194
194 (188)
195
195 (189)
196
196 (190)
197
197 (191)
198
198 (192)
199
199 (193)
200
200 (194)
< >
page |< < (186) of 760 > >|
192186PHYSICORVM ARIST. A B ſeipſum motu ciebit: quippe cùm A moueat, B mouea-
tur, ut patet.
At C non ſeipſum motu ciebit, neque omnino
mouebitur.
At uerò nec ipſum B C, ſine A ſeipſum moue-
bit, nam ex eo B mouet, quia ab alio motu cietur, &
non ex
eo quia mouetur à ſe, parte ſua mouente.
Ipſum igitur A B
ſolùm ſeipſum mouet.
Quæ cùmita ſint, id omne quod ſe-
ipſum mouet, habeat neceſſe eſt, &
id quod mouet, & eſt
immobile, &
id quod motu cietur, non autem neceſſariò
mouet:
quæ quidem aut ſeſe mutuo tangunt, aut alterum
alterum tangit.
Quòd ſi id, quod mouet; continuum ſit
(nam id quod motu cietur, neceſſariò continuum eſt) patet
totum ſeipſum motu ciere, non ex eo quia aliquid ipſius eſt
tale, ut ipſum ſeipſum moueat, ſed quia totum ſeipſum mo-
uet:
mouetur autem & etiam mouet ex eo ſanè quia ipſius
eſt aliquid, &
id quod mouet & id quod mouetur: non
enim totum mouet, neq;
totum mouetur, ſed mouet quidem
A, mouetur autem tantummodo B:
ipſum uerò C, non ne-
ceſſariò mouetur à B:
eſt enim hoc impoßibile. Existit au-
tem dubitatio hoc loco quædam, ſi quiſpiam aut ipſius A,
ſi continuum ſit id, quod mouet quidem, ſed non mouetur,
aut ipſius B, quod mouetur, aliquam auferat partem, mo-
uebit' ne reliquum ipſius A, aut reliquum ipſius A motu
ciebitur?
nam ſi mouebit, aut mouebitur, non erit A B pro-
fectò id, quod à ſeipſo primò mouetur:
ablata enim ab eo
parte, reliquũ A B ſeipſum adbuc mouebit.
An nihil pro-
hibet utrunque, aut alterum, id inquam quod mouetur, di-
uiſibile quidem eſſe potentia, indiuiſibile autem actu?
ſi ue-
rò diuiſum fuerit, non ulterius potentiam eandem habere?
quare nihil obstat, ut in ipſis diuiſibilibus aliquid inſit po-
tentia primò tale.
Patet igitur ex hiſce quæ diximus eſſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index