Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 1055 > >|
1trà cadaueri, & vinum aceto, vt compoſita. Ita fit, vt falſum penitus exiſtimare debeamus inter

ſubſtantiæ formas oppoſitionem certam non exiſtere, cuicuimodi illa ſit.
Non igitur illa eſt ve­
ra cauſſa, cur generatio ſit inter contradicentia, quia ſubſtantia certa careat oppoſitione.
Si igi­
tur quòd ſit inter contradicentia ſeparat mutationem à motu: planum quòd non ex illo muta­
tio à motu diſtinguenda erit, quod incertam, lateque.
patentem oppoſitionem includat. Simplicius
a attulit item alias differentias inter motum & mutationem quæ neſcio ſatis'ne conſentiant cum

dogmatis Ariſtotelis.
Primùm quidem, inquit, dum è ſemine fit homo, ſemen non remanet:
dum verò ex nigro fit album, remanet album, homo .ſ.
qui actu exiſtit. Deinde verò quia nulla
eſt mutatio quæ non contineat aliquid actuoſi atque patibilis. ἐνεργητικὸν ipſe vocat & παθη­
τικὸν
.
Sed cùm in efficacitate & perpeſsione ſint plus & minus; vbi plus ſit perpeſsionis quàm
efficacitatis, id nomine tranſmutationis appellari, vbi verò contrà plus efficacitatis, illi nomen
fuiſſe motum.
Itaque latio motus, generatio verò tranſmutatio dicta eſt, quòd plus patitur in
generatione materia quàm corpus, dum ſecundùm locum mouetur.
Etenim generatio nunquam
ſine ſubſtantiæ cuiuſdam pernicie miniſtratur, ſæpiſsimè motus.
Tertiò, quòd in iis qui verè mo­
tus appellantur; hi verò ſunt latio, alteratio, & incrementum, eſt aliquod ſemper quod factum
eſt, & mutatum eſſe dicitur: at in mutatione, huiuſmodi verò eſt generatio, nil tale reperitur; in

hac enim quod mutatur, poſteà factum non eſt.
quippe quòd mutetur ſemen, non tamen id quod
factum eſt, ſit poſteà ſemen.
Nam vt iam aliquid de prima differentia dicam, accidentis ſubſtan­
tiæque
.
mutationis ratio non videtur eſſe diſsimilis: quippe quòd ex non albo in album ſit muta­
tio, ex nigro in album motus, & tamen quemadmodum remanet nigrum, ſic remanet non album
quia .ſ.
remanet ſubiectum nigri & non albi quod eſt actu. idem enim homo eſt qui è nigro & non
albo factus eſt albus.
Quantum verò eſt de ſecunda, actuoſum illud quod motui tribuitur, am­
biguum eſſe videtur; idcirco etiam ad tantum philoſophum defendendum ſingula eius vocis ſi­
gnificata recenſenda ſunt, vt id quod ad rem facere videatur, neque ſatis ab ipſo expreſſum fuerit,
ſeligamus.
Nam dici ſolet actuoſum, id à quo permanat aliqua forma ad aliud; prætereà quòd
eſt de pręſentia formę ſecundùm partes, ſeu gradus in eo quod eſt poteſtate, quatenus huiuſmodi.
Verùm neutro modo ſumptum actuoſum conſtituit differentiam inter motum & mutationem;
proptereaquòd actuoſum primi ſignificati, non innititur mobili, ſed motore, in eo manens indi­
uiduè, & proinde extraneum eſt, ſi ad motum referas.
Quin etiam quòd mutatio ſit cum per­
peſsione, non eſt id ita eius proprium, quin ſibi ſit cum motu commune.
Neque etiam id per­
petuò verum in omni mutatione, quandoquidem ſi fuerit interna functio, hæc certè mutatio non

eſt perpeſsio, ſed perfectio, vt videre, neque mutatio ſimpliciter .i.
ſolus progreſſus, & ab omni
actu ſeiunctus: cùm ſimul viſio fiat & viſum ſit.
immo tantum abeſt, vt in tali mutatione conti­
neatur ratio perpeſsionis, vt actionis nomine vocetur.
dicitur enim ἐνέργεια, & omnis denique mu­
tatio, quæ eſt de poteſtate ſecunda ad actum ſecundùm ſine vllo perpeſsionis genere fieri videtur.
Quocirca non ex perpeſsione mutatio conſtituitur. Verùm quia de hoc genere mutationis in
præſentia nihil agimus, cùm ſit per accidens, vt poſteà dicetur, tranſeamus ad alterum ſignifica­
tum ἐνεζγείας quod eſt aliquid actus eſſe præſens in materia, dum fit motus.
Certè ſi talem ἐνέρ
γειαν
ipſe repellat ab ortu, mihi videtur aduerſus Ariſtoteli aſſumenti in motu generatim ſub quo
item generatio continetur, ineſſe rationem actus, & in hoc planè ſignificato acceptum videtur
actuoſum in definitione motus, cùm dicitur eſſe actus eius quod eſt poteſtate, quatenus huiuſmo­
di: quinimmo aſſerit Ariſtoteles, generationem eſſe actum generabilis, & fortè plus quàm motus
ſit actus mobilis, vt alterabilis alteratio, quanto potior eſt actus ſubſtantiæ quàm accidentis.
Quòd, ſi preſsius acceperit Simplicius, quia .ſ. in motu ſemper aliquid factum ſit, in mutatione,
ea verò eſt generatio, nequaquam: profectò, vel immemor, vel negligens fuerit, quippe qui, aut

non meminerit etiam ab Ariſtotele litterarum monumentis fuiſſe commendatum, in ortu quoque
aliquod factum ſemper extare, vt in ædificio fundamenta, & in animalis productione cor, aut epar,
aut, ſi id minus placebat, hoc in interpretatione illius loci monere debuerat, & docere, quemad­
modum factum in generatione ſubſiſteret quod ab actu & alterato in alteratione & auctione di­
ſcreparet.
Si factum id accipit quod à motus fine denominatur, vt ſemen & hominem, nam ſe­
men fit planta, & homo fit albus, & illud factum non remanet, ſed interit: homo remanet factus
albus, & ibi ſolùm reſtat materia quæ poteſtas eſt: hîc etiam ſupereſt actu homo, audiuimus nu­
per etiam in mutatione remanere actu ſubiectum.
Quare non erit id mutationis generatim,
ſed ortus ipſius ſpeciat impeculiare & proprium.
Itaque non erit hoc reddere rationem, cur ge­
neratio vocetur mutatio, quod eſt nomen commune multis aliis mutationibus, ſed differentiam
propriam generationis ipſius afferre.
Quapropter negari non poteſt, quin energia communiter
ad motum mutationemque.
pertineat. Forte eam differentiam voluit notari Simplicius quam item
ab Ariſtotele b animaduerſam fuiſſe ſcimus, quia mutatio ſit cum aliqua labe & detrimento ſub­

ſtantiæ, motus verò nihil deterat de ſubſtantia.
Atque ita quidem profitetur vera Simplicius,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index