Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 579 > >|
1
ponderi R, & quam proportionem habet ſemiſſis dia­
metri AB baſis prædictæ columnæ ad ſuam altitudi­
nem BC, eamdem habeat pondus R ad aliud pondus
S. oſtendendum modò eſt vim ponderis S æqualem
eſſe totali reſiſtentiæ contactus duarum prædictarum
ſuperficierum, ſeù potiùs æqualem eſſe vi, qua vacui
reſiſtentia ſuperatur, vel potiùs pondus S ſufficerę
ad diuellendam columnam à pauimento directa tra­
ctione, ſcilicèt detinendo, & transferendo baſim AB
ſemper æquidiſtantem plano baſis DE.
Quia in actu
ſeparationis ſuperficiei AB à pauimento debet pun­
ctum eius B contingere, & inniti ipſi pauimento, &
angularitèr ſubleuari terminus oppoſitus A, vnà cum
tota baſis ſuperficie AB, efficiendo nimirùm angulum
cum pauimenti plano DE; & hic obſeruari debent
loca vbi duæ vires applicantur, ſcilicèt reſiſtentia, &
eius, quæ eam ſuperat, & per quam directionem tra­
hunt & vim exercent; & pater, quòd reſiſtentia iņ
omnibus punctis inferioris ſuperficiei AB exiſtit, sunt­
que
veluti totidem fibræ perpendicularitèr erectę ad
planum ſubiectum, quæ cum eo coniunguntur colli­
ganturque; è contrà vis mouens M vectem CB adhi­
bet circa centrum firmum B, & quia vniuerſa reſi­
ſtentia vniformiter diſtribuitur per totam baſis ſu­
perficiem AB, reducitur, & perindè reſiſtit ac ſi iņ
centro aggregati prædictarum fibrarum collocatą
eſſet, centrum verò omnium fibrarum prædictarum
idem eſt ac centrum I, quod eſt centrum eiuſdem ba­
ſis; quaproptèr maximus conatus vniuerſæ reſiſten-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index