Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001551">
                <pb xlink:href="079/01/235.jpg" pagenum="186"/>
              Ante deum delubra; nec aras sanguine multo
                <lb/>
              Spargere quadrupedum, nec votis nectere vota;
                <lb/>
              Sed mage pacata posse omnia mente tueri.</s>
              <s id="s.001552">
                <lb/>
              Nam cum suspicimus magni caelestia mundi
                <lb/>
              Templa super, stellisque micantibus aethera fixum;
                <lb/>
              Et venit in mentem solis, lunaeque viarum;
                <lb/>
              Tunc aliis oppressa malis in pectora cura
                <lb/>
              Illa quoque expergefactum caput erigere infit,
                <lb/>
              Ecquae forte deum nobis inmensa potestas
                <lb/>
              Sit, vario motu quae candida sidera verset:
                <lb/>
              Tentat enim dubiam mentem rationis egestas;
                <lb/>
              Ecquae nam fuerit mundi genitalis origo;
                <lb/>
              Et simul ecquae sit finis quoad moenia mundi,
                <lb/>
              Et taciti motus hunc possint ferere laborem:
                <lb/>
              An divinitus aeterna donata salute,
                <lb/>
              Perpetuo possint aevi labentia tractu,
                <lb/>
              Inmensi validas aevi contemnere vires.</s>
              <s id="s.001553">
                <lb/>
              Praeterea cui non animus formidine divum
                <lb/>
              Contrahitur; cui non correpunt membra pavore;
                <lb/>
              Fulminis horribili cum plaga torrida tellus
                <lb/>
              Contremit, & magnum percurrunt murmura caelum? </s>
              <s id="s.001554">
                <lb/>
              Non populi, gentesque tremunt ? </s>
              <s id="s.001555"> regesque superbi
                <lb/>
              Corripiunt divum perculsi membra timore,
                <lb/>
              Ne quod ob admissum foede, dictumve superbe
                <lb/>
              Poenarum grave sit solvendi tempus adactum ? </s>
              <s id="s.001556">
                <lb/>
              Summa etiam cum vis violenti per mare venti
                <lb/>
              Endoperatorem classis super aequora verrit
                <lb/>
              Cum validis pariter legionibus, atque elephantis;
                <lb/>
              Non divum pacem votis adit, ac prece quaesit
                <lb/>
              Ventorum pavidus paces, animasque secundas ? </s>
              <s id="s.001557">
                <lb/>
              Nequiquam, quoniam violento turbine saepe
                <lb/>
              Correptus nihilo fertur minus ad vada leti? </s>
              <s id="s.001558">
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>