Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1collo, turdi magnitudine, quæ aduerſus cau­
datas ſimias: quarum ibi numerus eſt in­
credibilis, hoc modo ſe munit, vt nec homo
tot commoda aduerſus periculum inuenire
queat.
Eligit primò arborem excelſam ac
ſpinis obſitam, vt metu terreatur ob altitu­
dinem, & à ſpinis arceatur ob incommo­
dum.
Ramis huius arboris maximè aculeatis
ſuſpendit nidum prædurum, ne frangi ab
inimico poſſit: inſtruit aditum anguſtum, vt
hoſtis arceatur, ipſa ingredi: latum in imo,
vt commodè cum pullis degere poſſit, tum
maximè quòd in eodem excrementa illo­
rum colligere cogitur, nullo exitu patente
alio, quàm is, per quem in ſuprema parte eſt
ingreſſus.
Verùm quia hoſtem vti nouit, ma­
nu non ſecùs, quàm hominem nidi longitu­
dinem ad quatuor palmos extendit, vt cùm
manum immiſerit, etiam procul abſit ab
imo, atque ea ratione oua, vel pullos, qui in­
tùs latent, tuatur.
Regulus.
Paſſer muſ­
catus auium
minimus.
Paſſer ſtul­
tus.
Præſtant aures mirum in modum genera­
liter ingenio, ſagacitatéque, quòd fructibus
non plantis, aut deteriore aliqua colluuie
nutriantur, & in aëre puriore degant.
Atque

inter cæteras pſittacus, quòd grandi ſit ca­
pite, atque in India cœlo ſyncero naſcatur:
vnde etiam didicit non ſolùm loqui, ſed me­
ditari.
Meditantur ob ſtudium gloriæ, parti­
cipes enim ſunt, & huius, & amoris, vnde
memoria non vulgaris illis.
Eſt varietas eo­
rum in coloribus magna, vnde pulcherrimi
etiam apud Indos exiſtimantur: nam præ­
ter colorum aptam varietatem illam, ſplen­
dor etiam quidam affulget.
Roſtri partem
ſuperiorem ſola hæc auis mouet, ſed non
adeò frequenter aut euidenter, vt inferio­
rem: ipſa verò inferior pars, quæ collo iungi­
tur, diuiſa eſt: his duobus ad omni anima­
lium genere pſittacus diſtinguitur.
Vt Cæſar
Scaliger, partim benedixerit, quòd ſuperio­
rem partem moueat, partim malè cum cro­
codilo eum aſſimilauerit.
Pſittacus.
Pauo noſter.
Nullam tamen auem pulchriorem pauo­
ne noſtro fingere naturam poſſe credam, niſi
cùm videro, tot oculis in cauda tam longa
atque denſa plumis, tanta colorum varietate
tanto nitore, tam ſelectis etiam colorum ge­
neribus, vt nec album, quòd is alios obſcuret
colores, nec nigrum, quòd triſtior ſit, reci­
piat.
Sunt tamen qui toto corpore candidi
ſint, atque pulcherrimi.
Cuſtodes optimi
ædium, & vbi fures, aut ignem viderint, non
deſinunt clamoribus dominum admonere,
tum domeſticos.
Verùm alioqui moleſti te­
gulas frangunt, totámque viciniam voce in­
quietant.
Diu ob lucrum ſpectaculo in Græ­
cia fuit ex oriente, Alexandri iuſſu tranſla­
tus in Europam: qui illi ob decorem parci
imperauit.
Sentit ipſe pulchritudinem ſuam,
exclamátque dum pedes intuetur, deformita­
tem eorum aſpernatus, caudámque in rotam
erigit, exponítque Soli, vt pulchrior videa­
tur, gaudétque hominum admiratione, qui
illam intuentur, ob id vſque ad laſſitudinem
eam continet.
Quòd fit, vt pauo Indus, & ipſe
caudam ſuam miretur, in orbem conuerſam
geſtiens, quamuis pulchritudine multùm à
noſtro pauone decedat.
Decoratur & pelle
circa caput, cuius colorem pro voluntatis ar­
bitrio mutat.
Cùm enim varij coloris ſit, al­
bóque ac cinereo, quaſi diſtincti, aduenien­
te ſanguine modò carulea, modò rubra fit.
Et cùm ſit iracundum, ſpeciem ac effectum
irati hominis præbet, pellem illam pro facie
habens.
Sed aliud eſt maius, quod eam pel­
lem quandoque colligit, vt vix videatur, túncque
pallet: aliquando verò eam extendit, adeò vt
roſtrum totum integat, túncque purpurea
plerunque videtur.
Indicio eſt igitur illam
vnà cum ſanguine extendi: quanquam &
viderim ſimul pallentem atque extenſam.
Colligitur igitur ac contrahitur, quoniam
tenuis eſt, & laſſa, vt ſcroti etiam cutis, quæ
quandoque tota contracta videtur quando­
que verò extenſa multùm.
Igitur laxitas, &
tenuitas, extenſionis, & contractionis cauſæ
ſunt.
At de his ſuperiùs diximus.
Zamo Indus.
At gallus noſter exertam ſemper habet

criſtam, atque rubentem, niſi malè valeat, etſi
rarum eſſet hoc animal, non ſolùm forma,
ſed cantu admiratione digniſſimum eſſet.
Exultat voce, procúlque ea exauditur, & no­

ctu etiam ad mille atque ampliùs paſſus:
cùm expergiſcitur à cibo canit: plerunque
tamen Sole meridiante, mediáque nocte, ac
cùm radij primum auroram effingere inci­
piunt: robur igitur Solis ſequitur, & in octo
partes totum diuidit diem naturalem, non
tamen oriente Sole, ſed cùm accedit ad au­
roræ terminos, ſic & ante meridiem.
Cre­
duntur, apud boreales horarum metam ex­
quiſitiſſimè ſeruare: ab eius cantu homines
à nocturnis terriculis ſe tutiores putant.
Sa­
ginantur ac odoris ſuauitatem, & gratiam
ſaporis iuniperi granis.
Præliis ac partubus

fauſtè occinunt, ſi prodigioſum ſit.
Inſeri­
tur cum ſerpente, cane, & ſimia, culeo parri­
cidæ: inſons tamen huius culpæ, in maréque
præcipitatur.
Vt enim ſimia homo non eſt,
attamen videtur, ſic qui proprium occide­
rit patrem.
Serpens inſidiis anteit, inimi­
ciſſimúmque humano generi non ſecùs
ac parricida, Canes omnes odiſſe videntur,
ſolúmque hoc animal nulli penitus parcit,
neque proprio generi.
Gallus inſons huius
culpæ, forſan ob gentis ſimilitudinem adii­
citur, quàm maximè Romani oderunt, ſeu
quòd ſuperbiſſimus ſit: præcipitatur in ma­
re, velut omni indignum elemento, & cuius
ſocietate aër, terra, aquáque inficerentur,
ob id culeo inſuitur, virgis ſanguineis priùs
verberatus.
Gallus.
Galli cantus
cur.
Cur gallus
ſimia, ſerpens
canis cul
parricidæ in
ſerantur.
Sed his relictis ſuperſtitionibus ad natu­
ræ leges ſanctiſſimas, ac prudentiſſimas re­
uertamur.
Decretum erat, aues facere, quæ

volarent, aërémque hunc decorarent (nam
hoc de auibus pro cæterorum etiam anima­
lium ratione exemplum ſumptum ſit (ob id
capite leuiſſimo illas eſſe oportuit: quamob­
rem inter cuncta animantia aues minimo ca­
pite ſunt: & quæ magnum inter aues habent,
tenue os, ac cerebro inane ſortiuntur, aláſque
magnas.
Ad capitis paruitatem duo ſequeban­

tur detrimenta, alterum vt ſtolidæ eſſent, al­
terum, vt dentibus carerent: nam roſtrum par­
uum capiti paruo neceſſarium fuit, dentéſque
ob id nulli vſui, tum quòd robur non eſſe
illis poterat, tum quia roſtri, & oris par­
uitas, ne mandere poſſent, impediebat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index