Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ante deum delubra; nec aras sanguine multo
Spargere quadrupedum, nec votis nectere vota;
Sed mage pacata posse omnia mente tueri.

Nam cum suspicimus magni caelestia mundi
Templa super, stellisque micantibus aethera fixum;
Et venit in mentem solis, lunaeque viarum;
Tunc aliis oppressa malis in pectora cura
Illa quoque expergefactum caput erigere infit,
Ecquae forte deum nobis inmensa potestas
Sit, vario motu quae candida sidera verset:
Tentat enim dubiam mentem rationis egestas;
Ecquae nam fuerit mundi genitalis origo;
Et simul ecquae sit finis quoad moenia mundi,
Et taciti motus hunc possint ferere laborem:
An divinitus aeterna donata salute,
Perpetuo possint aevi labentia tractu,
Inmensi validas aevi contemnere vires.

Praeterea cui non animus formidine divum
Contrahitur; cui non correpunt membra pavore;
Fulminis horribili cum plaga torrida tellus
Contremit, & magnum percurrunt murmura caelum?

Non populi, gentesque tremunt ?
regesque superbi
Corripiunt divum perculsi membra timore,
Ne quod ob admissum foede, dictumve superbe
Poenarum grave sit solvendi tempus adactum ?

Summa etiam cum vis violenti per mare venti
Endoperatorem classis super aequora verrit
Cum validis pariter legionibus, atque elephantis;
Non divum pacem votis adit, ac prece quaesit
Ventorum pavidus paces, animasque secundas ?

Nequiquam, quoniam violento turbine saepe
Correptus nihilo fertur minus ad vada leti?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index