Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1inclinato non acceleratur motus cum eadem acceſſione, qua ſcilicet in­
tenditur in perpendiculari deorsùm;
nec enim tam citò deſcendit mobi­
le, quod certum eſt, & in lib.de planis inclinatis demonſtrabo, cum tan­
tùm hîc ſupponam ad inſtar phyſicæ hypotheſeos; adde quod idem mo­
bile proiectum per horizontalem in data diſtantia minùs ferit, quàm pro­
iectum per inclinatam deorſum.
Theorema 30.
Itaque motus prædictus mixtus est ex violento retardato & naturali acce­
lerato, non eo quidem modo quo acceleratur in perpendiculari, ſed eo quo acce­
leratur in plano inclinato, quod hic ſingulis inſtantibus mutatur;
probatur pri­
mo, quia inductione facta non conſtat ex omnibus aliis;
ſunt enim tantùm
9 combinationes, quia ſunt tres differentiæ, ſcilicet æquabilibus, retarda­
tio, acceleratio;
igitur ſi 3.ducantur in 3. ſunt 9. ſunt autem prima ex na­
turali, quem deinceps voco primum, æquabili & violento (quem voca­
bo ſecundum) æquabili, ſecunda ex prima æquabili & ſecundo accelera­
to, tertia ex primo æquabili & ſecundo retardato, quarta ex primo acce­
lerato & ſecundo æquabili, quinta ex primo accelerato & ſecundo acce­
lerato, ſexta ex primo accelerato & ſecundo retardato, ſeptima ex primo
retardato & ſecundo æquabili, octaua ex primo retardato & ſecundo ac­
celerato, nona ex primo retardato, & ſecundo retardato: non eſt prima
per Th.22. non ſecunda per Th. 21. non tertia per Th. 24. non quarta,
per Th.26. non quinta per T.2h.23. non ſexta per Th.29. eo modo quo
diximus, non ſeptima per Th. 25. non octaua per Th. 25. non denique
nona per Th.25. igitur debet eſſe alius motus, ſed alius excogitari non
poteſt præter illum quem adduxi.
Probatur ſecundò, quia non minùs
impeditur ab impetu violento impetus naturalis acquiſitus quàm à pla­
no inclinato vt iam dictum eſt;
igitur acceleratur quidem ſed minùs; nec
enim vterque eſt æquabilis, nam linea eſſet recta per Th.4. & naturalis
creſcit quia deſcendit deorſum; præterea per Th.24. non poteſt impetus
naturalis eſſe æquabilis, igitur non poteſt violentus eſſe vel æquabilis,
vel acceleratus, igitur retardatus.
Theorema 31.
Motus naturalis acceleratus ex quo hic motus conſtat acceleratur in alia
proportione quàm fit ea, in qua acceleratur, dum per idem planum inclina­
tum deſcendit;
probatur, quia ſingulis inſtantibus mutatur inclinatio pla­
ni ſeu lineæ; igitur ſingulis inſtantibus mutatur proportio accelera­
tionis.
Theorema 32.
Hinc perpetuò creſcit proportio accelerationis, quia ſemper creſcit inclina­
tio plani, vt patet, cùm enîm ſit linea curua per hyp.
1. quo magis incur­
uatur, accedit propiùs ad perpendicularem, igitur motus magis accele­
ratur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index