193121HOROLOG. OSCILLATOR.
XII.
11Decentro OSCILLA-
TIONIS.
XIII.
I.
SI pondera quotlibet, vi gravitatis ſuæ, moveri
incipiant; non poſſe centrum gravitatis ex ipſis
compoſitæ altius, quam ubi incipiente motu repe-
riebatur, aſcendere.

Altitudo autem in his ſecundum diſtantiam à plano hori-
zontali conſideratur, graviaque ponuntur ad hoc planum,
ſecundum rectas ipſi perpendiculares, deſcendere conari.
Quod idem ab omnibus, qui de centro gravitatis egerunt,
vel ponitur expreſſe, vel à legentibus ſupplendum eſt, cum abs-
que eo centri gravitatis conſideratio locum non habeat.

Ipſa vero hypotheſis noſtra quominus ſcrupulum moveat,
nihil aliud ſibi velle eam oſtendemus, quam quod nemo un-
quam negavit, gravia nempe ſurſum non ferri. Nam primo,
ſi unum quodpiam corpus grave proponamus, illud vi gravi-
tatis ſuæ altius aſcendere non poſſe extra dubium eſt. aſcen-
dere autem tunc intelligitur ſcilicet, cum ejus centrum gra-
vitatis aſcendit. Sed & idem de quotlibet ponderibus, in-
ter ſe per lineas inflexiles conjunctis, concedi neceſſe eſt,
quoniam nihil vetat ipſa tanquam unum aliquod conſiderari.