Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1probabilem, Merſenne, quæ tamen longiſ­
ſimè abſit à tuâ illâ pluſquam millecuplâ Ra­
tione, quam inter aeris & aquæ grauitates in­
tercedere opinaris; non enim facilè acquie­
ſcerem.
Merſ. Galilæo ſaltem poteris acquieſce­
re aërem quadringenties tantùm aquâ leuio­
rem ſtatuenti; ignis autem adhuc aëre le­
uior eſt.
Quid caput abnuentis in morem

nutat?
Hoc certè, quod addo, nemo æquus
iudex reijciat; quandoquidem probabiles
coniecturas perſequi neceſſe eſt, vbi ipſam
veritatem certò aſſequi non datur.
Inter
grauia nihil adhuc nobis innocuit auro gra­
uius, inter leuia nihil igne leuius: aqua &
aër medio loco conſiſtunt.
Quamobrem
ſicut grauium grauitates in aere tanquam̨
communi medio inuicem comparamus, ita
leuium leuitates in aquâ tanquam communi
medio conferri inuicem poſſe videntur.
Hinc
ſi ponatur leuiſſimum corpus ita ſe habere
ad medium, vnde leuitas deſumitur, vt cor­
pus grauiſſimum ſe habet ad medium, ex
quo grauitas incipit denominari, nihil ab­
ſurdum ſtatuitur, & corporum motrices fa­
cultates ſibi proportione reſpondent.
Sicut
igitur in aere grauitas aquæ eſt partium 5 1/3,
quarum grauitas auri eſt 100, quidni parites

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index