Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
Theorema 30.
Itaque motus prædictus mixtus est ex violento retardato & naturali acce­
lerato
, non eo quidem modo quo acceleratur in perpendiculari, ſed eo quo acce­
leratur
in plano inclinato, quod hic ſingulis inſtantibus mutatur;
probatur pri­
mo
, quia inductione facta non conſtat ex omnibus aliis;
ſunt enim tantùm
9
combinationes, quia ſunt tres differentiæ, ſcilicet æquabilibus, retarda­
tio
, acceleratio;
igitur ſi 3.ducantur in 3. ſunt 9. ſunt autem prima ex na­
turali
, quem deinceps voco primum, æquabili & violento (quem voca­
bo
ſecundum) æquabili, ſecunda ex prima æquabili & ſecundo accelera­
to
, tertia ex primo æquabili & ſecundo retardato, quarta ex primo acce­
lerato
& ſecundo æquabili, quinta ex primo accelerato & ſecundo acce­
lerato
, ſexta ex primo accelerato & ſecundo retardato, ſeptima ex primo
retardato
& ſecundo æquabili, octaua ex primo retardato & ſecundo ac­
celerato
, nona ex primo retardato, & ſecundo retardato: non eſt prima
per
Th.22. non ſecunda per Th. 21. non tertia per Th. 24. non quarta,
per
Th.26. non quinta per T.2h.23. non ſexta per Th.29. eo modo quo
diximus
, non ſeptima per Th. 25. non octaua per Th. 25. non denique
nona
per Th.25. igitur debet eſſe alius motus, ſed alius excogitari non
poteſt
præter illum quem adduxi.
Probatur ſecundò, quia non minùs
impeditur
ab impetu violento impetus naturalis acquiſitus quàm à pla­
no
inclinato vt iam dictum eſt;
igitur acceleratur quidem ſed minùs; nec
enim
vterque eſt æquabilis, nam linea eſſet recta per Th.4. & naturalis
creſcit
quia deſcendit deorſum; præterea per Th.24. non poteſt impetus
naturalis
eſſe æquabilis, igitur non poteſt violentus eſſe vel æquabilis,
vel
acceleratus, igitur retardatus.
Theorema 31.
Theorema 32.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index