Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1huc illuc transferuntur, quanto procerius fuerit lignum, quia tunc maior
fit diſtantià à centro, ſeu hypomoclio, quod modo eſt humerus ipſe.
ſit vt
in prima præcedentis quæſtionis figura, humerus vbi A. diſtantiæ autem ab
ipſo centro ſunt A B, A C, quod autem maior diſtantia; faciliorem reddat
motum oſtenſum eſt initio huius operis.
QVÆSTIO XXVIII.
De Tollenone.
267
Inſtrumentum iſtud, quod græca voce Leonicus interpres Celonia vo­
cat, latinis dicitur Tolleno, à tollendo; quod etiam manifeſtum eſt
ex Feſto, qui ait, Tolleno eſt genus machinæ, quo hauritur aqua in al­
teram partem prægrauante pondere; quæ tollenonis deſcriptio om­
ninò machinæ præſentis quæſtionis competit.
Hiſpani Telonam fortè a tol­
lenone nuncupant.
Eſt autem tolleno inſtrumentum hauriendæ è puteo aquæ
idoneum, quo ruſtici paſſim vtuntur: idque; iuxta puteos ſtabile, ac firmum
conſtruunt, quale à figura ſequenti refertur.
vbi puteus F, tolleno conſtat
117[Figure 117]
erecto tigno D C, & tranſ­
uerſa haſta A C B, vnà cum
fune B E, & hydria E. ap­
ponitur præterea onus ſa­
tis graue ad partem A, quale
eſt G. haſta porrò A B, ve­
luti vectis circa punctum C,
tanquam hypomoclion,
ſusque; deque; agitur, à poten­
tia funem B E, trahente.
ſed iam textus exponatur.
Cur iuxta puteos tolle­
nones faciunt eo, quo vi­
ſuntur modo, ligno enim
tranſuerſo A B, adiungunt
onus plumbi G, cum alio­
quin vas ipſum E, & vacuum, & plenum pondus habeat: cur inquam, vt fa­
cilius moueant tollenonem, tollenonis oneri onus addunt G?
An quoniam
cùm opus hauriendi diuidatur in duo, in intingendi nimirum, & ſurſum tra­
hendi tempora: accidit quidem abſque plumbi onere facilius intingere, quia
tunc vas eſt vacuum: at verò ſurſum vas deinde plenum trahere, laborio­
ſius erit.
ſi verò addatur onus G, tunc quidem paulò difficilius intingemus,
ſed tamen vas plenum poſtea multò facilius, quod opus, & labor eſt, ſurſum
educemus: operæpretium igitur eſt, onus illud plumbi, aut lapidis adiun­
gere in extremo A, quia ſic pondus illud tanquam quædam potentia vecte
A B, vtens ſurſum hydriam plenam rapiet, hacque; ratione nos labore leua­
bit, totumque; hauriendi opus demiſſione, atque eleuatione conſtans, alleuabit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index