Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1dentiduci extremum alte­
72[Figure 72]
rum a, alterum b, quod
eximit, vectis vero a q z,
& alter vectis b g e: hypo­
mochlium verò q vbi eſt con­
miſſura
: dens verò pondus eſt.
Vtroque igitur extremo b
& z
ſimul capiens dimouet:
quando vero emotus fuerit, manu facilius: quam inſtru­
mento eximetur.
COMMENTARIVS.
De dentiduco.] o)donta/gran h)\ o)donta/gwgon vertit Cælius
Aurelianus cap. 4. lib. 2. xroniw=n paßionum dentiducum: Cel­
ſus forficem, & generaliter forcipem.
Eſt autem inſtrumentum, quo
dens eximitur.
Corroſus enim aut vehementer dolens præſcripto
medicorum eximi iubetur.
Refert tamen Eraſiſtratus, vt eſt apud
Cælium Aurelianum, plumbeum odontagogum apud Delphum in
templo Apollinis, oſtentationis cauſa propoſitum, quo demonſtraba­
tur oportere ſolos eos dentes auferri, qui ſint faciles, vel mobilitate
laxati, vel quibus ſufficeret plumbei inſtrumenti conamen ad ſum­
mum.
Et profectò dens integer, & firmus, quid vtilis eſt ad bene eſſe,
temerè eximi non debet, vt paßim fit, ſine iuſſu medicorum à vulga­
ribus & circumforaneis illis, qui ab hac ſola chirurgica actione den­
tiduci appellantur, propter quorum inpudentiam multi nobiles chi­
rurgi operationem hanc, alioqui neceſſariam aliquando, nec omnibus
facilem, dedignantur.
Cur medici.] Propoſitio eſt problematis de dente, cur facilius
dentiduco, quam ſola manu eximatur, cui repugnantia ad augendam
difficultatem ſed vnico ponderis vocabulo in ſinuata, opponitur, qua­
ſi diceretur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index