Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 360 > >|
1exprimendum fuit) eadem continuò erit progreſſio
quinarii numeri cum quadrante, ſeu dr.
2; vt putà, ſeu
dicas 4.2, 9.4, 14.6, 20, 25.2: ſeu 6.2, 11.4, 16.6, 22, 27.2.
Sed res eſt per ſe ſatis manifeſta.
Nunc autem, Vir perſpicacißime, cùm in ea tota re
diligentiam tuam, ac ſolertiam vehementer probem, & exa­
ctiorem adhûc à te exſpectem; perinde probare non poſſum
quæ ſequuntur reliqua: & primùm quod ais numero xxviii.
fore, vt ſi penes globorum diametros menſurandæ eſſent eo­
rum velocitates, demißi ex eadem altitudine globi duo eiuſ­
dem materiæ, ſed mole inæquales, pari celeritate non deſcen­
derent.
Ponis autem exempli gratiâ duos globos, quorum
vnus ſit diametro decies maiore, quàm alter, & minorem
hunc dicis decuplò velociùs altero moueri.
Sed ſagacitas tua
hoc loco non aduertit primùm, à maiore globo vnius diametri
deſcenſu tantum velocitatis acquiri, quantum à minore globo
decem diametrorum deſcenſu acquiritur: nihilque omninò re­
ferre, ſi è duabus velocitatibus inter ſe æqualibus altera plu­
reis in parteis ſubdiuidatur, quæ ſimùl iunctæ alteram exæ­
quent; ſicut nec ratio acceleratæ velocitatis per quodlibet
spatium variabitur, ſi partes eiuſdem ſpatij æquales ab vno
minores deſignentur, ab altero maiores.
Deinde, illud etiam
non aduertit, vt ſi penes spatii parteis æqualeis in quacumque
ratione acceptas, accelerationis velocitas menſuretur, futurum
omninò ſit, vt perinde eorumdem globorum diametris ea­
dem quoque accelerationis velocitas menſuretur; præſertim ſi
diametri (vt in propoſito exemplo) ſupponantur commenſu­
rabiles; quod & ex ipſa rei natura, & ex proximè adducto
eius exemplo, qui ſpatium quodlibet, per quod fieret deſcenſus,
nunc maiores in parteis diuideret, nunc in minores, euidenter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index